Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.3.17

Ad idem est auctoritas1 beati AVGVSTINI III De libero arbitrio ubi, loquens de peccato angelorum, supposito quod omnes peccassent, dicit sic: Nec bonitas eius, idest Dei, quasi aliquo tedio, nec omnipotentia difficultate defficeret in creando alios, quos in eis sedibus collocaret, idest in eisdem gradibus gratie, et per consequens nature, cum angeli receperunt gratuita secundum naturalia, quas alii peccando deseruissent. Argumenta pro ista parte concedenda sunt.


  1. auctoritas … alii peccando deseruissent] Aug., De lib. arb., III, 12, 35, 124 (296,31‑33) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.3.16

Ad idem est auctoritas beati AVGVSTINI III De libero arbitrio ubi loquitur de peccato angelorum supposito quod omnes peccassent, dicit sic: Nec bonitas eius, idest Dei, quasi aliquo tedio, nec omnipotentia diffcultate deficeret in creando alios, quos in eis sedibus collocat, idest in eisdem gradibus gratie, et per consequens nature, cum angeli receperunt gratuita secundum naturalia, quas aliis peccando deseruissent. Vnde negare quod Deus non possit facere plures angelos sub una specie derogat potentie, cum ex parte rei producibilis non sit euidens contradictio, nec etiam probabilis. Et propter hoc illa opinio condemnata est Parisius pluribus uicibus et de eius condemnatione sunt tres articuli, uidelicet octogesimusprimus, in quo dicitur sic: Quod quia intelligentie non habent materiam, Deus non posset plures eiusdem speciei facere (supple), error est; idem habetur articulo nonagesimosexto, ubi dicitur sic: Quod Deus non potest multiplicare indiuidua sub una specie sine materia, error est; et similiter articulo centesimo nonagesimoprimo dicitur sic: Quod forme non recipiant diuisionem, nisi secundum materiam, est error nisi intelligatur de formis eductis de potentia materie. Argumenta pro ista parte concedenda sunt.