Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.3.16

De substantiis autem separatis patet idem ratione et auctoritate. Ratio talis est: Omnis natura que producitur ab agente actione iterabili potest plurificari secundum numerum; set omnis natura creata est huiusmodi, etiam substantie separate; ergo etc. Maior patet, quia sicut agens una actione producit unum, ita pluribus plura, propter quod sicut actio est iterabilis, sic et terminus actionis. Minor probatur, quia omnis actio que uoluntarie potest interrumpi manente uirtute actiua, que est principium actionis, potest iterari maxime, si tota actio et productum per actionem dependeant ex sola uirtute producentis. In hiis enim tota possibilitas, unitas et pluralitas actionis et producti est ex uirtute producente. Et hec est causa quare non potest in diuinis esse nisi unus filius, quia actio qua producitur nec potest interrumpi nec iterari; set actio qua Deus producit quascumque creaturas, maxime autem substantias separatas, uoluntarie potest interrumpi; in eis etiam tota actio et productum dependent ex sola uirtute producentis; ergo talis actio potest iterari. Et hec fuit minor. Sequitur ergo conclusio, scilicet quod omnis creatura, maxime autem substantie separate, possunt plurificari secundum numerum.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.3.15

Dicendum est ergo quod non repugnat nature angelice plurificari secundum numerum in eadem specie, quod patet ratione et auctoritate. Et est talis ratio: Omnis natura que producitur ab agente actione iterabili potest plurificari secundum numerum; sed omnis creata natura est huiusmodi, etiam substantie separate; igitur etc. Maior patet, quia sicut agens una actione producit unum, ita agens pluribus actionibus producit plura, quia sicut actio est iterabilis, sic et terminus actionis. Minor probatur, quia omnis actio que potest uoluntarie interrumpi manente uirtute actiua, que est principium actionis potest iterari maxime, si tota actio et productum per actionem dependeant ex sola uirtute producentis. In his enim tota potentialitas, unitas et pluralitas actionis et producti est ex uirtute producentis. Et hec est causa quare non potest esse in diuinis nisi unus filius, quia actio qua producitur nec potest interrumpi nec iterari; sed actio qua Deus producit quascunque creaturas, maxime autem substantias separatas uoluntarie, potest interrumpi; in eis etiam tota actio et productum dependent ex sola uirtute producentis; ergo talis actio potest iterari. Et hec fuit minor. Sequitur ergo conclusio, scilicet quod omnis creatura et maxime substantie separate possunt plurificari secundum numerum.