Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.3.14

Item si concederetur quicquid, isti dicunt,nihil est ad propositum. Si enim forma, que recipitur in materia, non potest plurificari secundum numerum nisi mediante quantitate, numquid propter hoc potest concludi quod substantie separate a materia non possunt plurificari secundum numerum, quia non habent quantitatem. Non uidetur, immo contrarium, quia quantitas nihil facit secundum eos ad plurificationem formarum etiam secundum numerum nisi, quia tales forme requirunt plures partes materie, in quibus recipiantur, que pluralitas partium materie est per quantitatem secundum medium in fieri. Ergo ad unitatem uel pluralitatem fomarum, que non recipiuntur in materia, nihil penitus facit quantitas.