Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.3.14

Dicendum est aliter quod causa principalis et intrinseca suscipiendi magis et minus est latitudo forme quam habet ex natura sua et non ex aliquo adiuncto, ratione cuius potest inueniri in gradu perfectiori uel minus perfecto. Quod autem actu inueniatur perfectior uel minus perfecta, possunt esse cause uarie extrinsece, tamen sicut uaria dispositio subiecti uel uaria uirtus agentis, sic causa intrinseca et principalis quod aliqua forma plurificabilis sit est latitudo sue nature, ratione cuius conuenit ei ut possit inueniri non solum in uno, set in pluribus secundum numerum, sicut bene dicit opinio prius tacta. Quod hec possibilitas ad actum reducatur, possunt esse cause uarie extrinsece uel concause. Quod autem ita sit, patet, quia illa sine quibus effectus esse potest et manere non sunt eius cause intrinsece, set extrinsece, uel solum concause; set omnis forma plurificabilis secundum numerum potest manere plurificata absque quantitate et materia uel naturaliter, ut uidemus de animabus, uel supernaturaliter, ut in aliis formis que uirtute diuina, ut puto, possunt a materia et quantitate separari; ergo diuisio materie uel quantitatis non est causa intrinseca multiplicationis forme, set hec est sola natura eius ex quacumque talem latitudinem, ut possit in pluribus reperiri. Potest tamen diuisio materie per quantitatem quandocumque esse concausa in hiis que producuntur per agens naturale uel diuisio materie sine quantitate in hiis que creantur. Oportet enim quod per pluralitatem formarum communicetur pluralitas partium materie in quibus recipiantur, tamen sola causa intrinseca est natura forme cui non repugnat in pluribus reperiri, ut dictum est. Et hoc est primum propositum, scilicet quid sit principium multiplicationis indiuiduorum sub una specie, quia scilicet hec est latitudo forme qualis dicta est quam non habet ab alio nisi ab agente generante aut creante.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.3.13p'