Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.3.12

Item licet pluralitas partium materie sit per quantitatem, quando fit diuisio ex uno secundum rem, tamen non est necesse omnem pluralitatem materie esse talem. Nam a principio producte fuerunt diuerse forme eiusdem speciei et diuersarum in pluribus partibus materie, cuius pluralitatis causa non fuit quantitas nec in fieri nec in esse, et eodem modo posset nunc fieri, licet non ab agente naturali, quod materiam non producit, set supponit; non solum ergo insufficienter assignatur causa multiplicationis indiuiduorum, quia de multiplicatione forme nichil dicitur, set etiam quia causa pluralitatis partium materie non uniuersaliter redditur: potest enim aliter plurificari quam per quantitatem.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.3.13

Item licet materia non possit recipere plures formas, nisi mediante quantitate secundum medium, in transmutari secundum cursum nature. Alio tamen modo potest. Nam in prima rerum productione diuerse forme eiusdem speciei et etiam diuersarum fuerunt producte in diuersis partibus materie, absque quantitate media in fieri uel in esse.