Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.3.10

Set istud non ualet. Primo, quia per eandem rationem quantitas esset principium plurificationis secundum speciem, quia, sicut due forme eiusdem rationis non recipiuntur in materia nisi per quantitatem diuisam, si tamen diuisio facta est ex uno secundum rem, ita nec plures forme diuersarum rationum possunt recipi simul, nisi in materia eodem modo diuisa; set propter hoc non ponitur quod quantitas sit causa pluralitatis secundum speciem; ergo nec propter hoc est ponendum quod sit causa pluralitatis secundum numerum.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.3.12

Sed istud non ualet. Primo, quia per eandem rationem quantitas esset principium plurificationis secundum speciem, quia, sicut due forme eiusdem rationis non reperiuntur in materia nisi per quantitatem diuisam, ita nec plures forme diuersarum rationum possunt recipi simul nisi in materia eodem modo diuisa; sed propter hoc non ponitur quod quantitas sit causa pluralitatis secundum speciem; ergo nec propter hoc est ponendum quod sit causa pluralitatis secundum numerum.