Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.3.9

Est autem alius modus qui tactus est in precedente1 questione, scilicet quod quantitas2 est causa plurificationis indiuiduorum sub specie in materialibus, non quod diuisio speciei in indiuidua sit diuisio unius quanti secundum rem in plura, set quia materia, que est altera pars indiuidui in materialibus, non posset plures formas recipere nisi mediante quantitate, non secundum medium in esse subiectum forme, set secundum medium in transmutari uel in fieri, ut expositum fuit.


  1. precedente questione] cf. Durandus, Super Sent., II, 3, 2 (A.II.3.2.12) ↩︎

  2. quantitas … uel in fieri] cf. God. de Font., Quodl., VII, 5 (326) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.3.11

Est autem alius modus qui tactus est in precedente questione, scilicet quod quantitas est causa plurificationis indiuiduorum sua specie in materialibus, non quod diuisio speciei in indiuidua sit diuisio quanti unius secundum rem in plura, sed quia materia, que est alia pars indiuidui in materialibus, non posset plures formas recipere nisi mediante quantitate, non secundum medium in esse subiectum forme, sed secundum medium in transmutari uel fieri, ut expositum fuit precedente questione.