Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ad querendum utrum hec uera sint, inuestigandum est primo quid sit principium multiplicationis indiuiduorum sub una specie, secundo quibus formis conuenit latitudo que est ratio sue plurificationis.
Quantum ad primum inquirendum est an quantitas sit principium talis multiplicationis. Et est sciendum quod in materialibus in quibus natum est plura contineri sub una specie, si natura speciei esset prius una secundum numerum et postmodum diuideretur in plura secundum numerum, quemadmodum lignum continuum diuiditur in plura ligna quorum quodlibet est hoc lignum, nullus dubitaret quantitatem esse principium huius plurificationis, cum ratio1 quanti sit quod diuidatur in ea que insunt, ut dicitur V Metaphisice
. Set non sic diuiditur natura communis in indiuidua tamquam prius sit una secundum rem, set solum secundum rationem, immo nec proprie diuiditur in plura indiuidua, set potius unitas eius ex pluribus indiuiduis colligitur per actum intellectus, qui facit uniuersalitatem in rebus. Vnde differt hec diuisio ab illa in tribus. Primum est, quia quantum est unum secundum rem, species autem solum secundum rationem. Secundum est, quia partes quanti diuisi sunt per se partes integrales, et non subiectiue, nec recipiunt predicationem eius quod in ipsa diuiditur. Non enim partes ligni sunt illud lignum quod in ipsas diuiditur diuisione quantitatiua. Et licet quelibet pars ligni dicatur lignum, tunc tamen non est predicatio totius quantitatiui de suis partibus, set totius uniuersalis, quod est unius rationis in toto quantitatiuo et suis partibus homogeneis. Vnde et in etherogeneis non est similis predicatio, licet sit uniuersalis diuisio. Indiuidua autem sunt partes subiectiue speciei, et nullo modo integrales, propter quod in omni materia quodlibet indiuiduum recipit predicationem speciei. Tertium in quo differunt est, quia in diuisione quantitatiua ex reali unitate precedente consurgit multitudo, set hic econtrario ex reali multitudine ente uel possibili in indiuiduis consurgit per actum intellectus unitas speciei. Vniuersale2 enim aut nichil est aut posterius est, ut dicitur I De anima
. Verum est quod postquam formatus est conceptus speciei, iterato diuidi potest in pluralitatem indiuiduorum, et sic unitas precedit pluralitatem. Set simpliciter prima formatio unitatis speciei consequitur pluralitatem. Cum igitur ualde sit diuisio quanti a diuisione speciei, patet quod quantitas non est causa plurificationis indiuiduorum sub specie hoc modo.
Ad cuius euidentiam est sciendum quod si natura speciei esset prius una secundum numerum et postmodum diuideretur in plures secundum numerum, quemadmodum lignum diuiditur in plura ligna quorum quodlibet est hoc lignum, nullus dubitaret quantitatem esse principium huius plurificationis, cum ratio quanti sit quod diuidatur in ea que insunt, ut dicitur V Metaphysice
. Sed non sic diuiditur natura communis in indiuidua tanquam prius sit una secundum rem, sed solum secundum rationem, immo nec proprie diuiditur in plura indiuidua, sed potius unitas eius ex pluribus indiuiduis colligitur per actum intellectus, qui facit uniuersalitatem in rebus. Vnde differt hec diuisio ab illa in tribus. Primum est, quia quantum est unum secundum rem, species autem solum secundum rationem. Secundum est, quod partes quanti diuisi sunt per se partes integrales, et non subiectiue, nec recipiunt predicationem eius quod in ipsa diuiditur. Non enim partes ligni sunt illud lignum quod in ipsas diuiditur diuisione quantitatiua. Et licet quelibet pars ligni dicatur lignum, tunc tamen non est predicatio totius quantitatiui de suis partibus, sed totius uniuersalis. Indiuidua autem sunt partes subiectiue speciei et nullo modo integrales. Tertium in quo differunt, est quia in diuisione quantitatiua ex reali unitate precedente consurgit multitudo, sed hic e contrario ex reali multitudine existente uel possibili in indiuiduis consurgit per actum intellectus unitas speciei. Vniuersale enim aut nihil est aut posterius est illis singularibus, ut dicitur I De anima
. Verum est quod postquam formatus est conceptus speciei, iterato diuidi potest in pluralitatem indiuiduorum, et sic unitas precedit pluralitatem. Sed simpliciter prima formatio unitatis speciei consequitur pluralitatem. Ergo ex eo quod parue uel minores quantitates sunt, uel esse possunt partes maioris quantitatis, bene sequitur quod competit quantitati quod possit diuidi in plures quantitates que sunt partes eius integrales et de quibus non predicatur. Sed ex hoc non sequitur quod sit causa quare sub specie multiplicetur indiuidua, quia diuisio quantitatis in suas partes et diuisiones speciei in indiuidua sunt diuersarum rationum, et quasi oppositarum. Et quamuis partes quantitatiue diuerse sine indiuidua quantitatis absolute sumpte, quia quelibet pars quantitatis est quantitas, tamen accidit eis quoad hoc quod fuerunt uel esse potuerunt partes alicuius totius integralis; tum quia, si essent due quantitates infinite, quarum una non posset esse pars alterius, nihilominus ipse essent indiuidua ipsius speciei; tum quia, partes alicuius totius heterogenei, non propter hoc quod sunt partes, sunt indiuidua unius speciei: non enim quelibet pars equi est equus, sicut quelibet pars quantitatis est quantitas, quia hoc est heterogeneum et illud homogeneum, quamuis utrobique, sit pars et totum. Ergo ex hoc quod aliqua forma potest esse pars integralis alterius, non potest reddi causa multiplicationis numeralis sub eadem specie, sed est totaliter extranea applicatio.