Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.2.9

Hec1 autem opinio defficit in se et in suis rationibus. In se, quia dicit quantitatem esse primum principium indiuiduationis, quia subiectum naturaliter prius est accidente; set compositum ex materia et forma subiectum est quantitatis non solum secundum rationem et intellectum, qui facit uniuersalitatem in rebus, set potius secundum esse in re extra, secundum quod unumquodque est singulare et unum numero; ergo compositum ex materia et forma prius est hoc aliquid et unum numero saltem ordine nature quam sit quantum; non ergo primum principium indiuiduationis est quantitas, immo nec principium, cum sequatur substantiam iam indiuiduam existentem secundum ordinem nature. Et loquor de quantitate que inest rei facte, de qua procedit et precedens opinio.


  1. Hec … et precedens opinio] cf. Duns Scot., Ord., II, 3, 1, 4 (429,17‑431,6) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.2.9

Hec autem positio deficit in se et in suis rationibus. In se, quia dicit quantitatem esse primum principium indiuiduationis, quia subiectum naturaliter prius est accidente; sed compositum ex materia et forma subiectum est quantitatis non solum secundum rationem et intellectum, qui facit uniuersalitatem in rebus, sed potius secundum esse in re extra, secundum quod unumquodque est singulare et unum numero; ergo compositum ex materia et forma prius est hoc aliquid, et unum numero saltem ordine nature quam sit quantum; non ergo primum principium indiuiduationis est quantitas, immo nec principium, cum sequatur substantiam iam indiuiduam existentem secundum ordinem nature. Et loquor de quantitate que inest rei facte, de qua procedit predicta opinio.