Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.2.8

Alia1 est opinio quod in materialibus quantitas est principium indiuiduationis, substantie uero separate se ipsis indiuiduantur. Primum patet sic: Per illud constituitur aliquid in esse indiuidui per quod distinguitur ab alio indiuiduo eiusdem speciei, sicut per idem constituitur aliquid in specie et differt ab eis que sunt alterius speciei; set unum indiuiduum differt ab alio eiusdem speciei primo per quantitatem; ergo quantitas est primum principium indiuiduationis.

Maior patet, set minor probatur, quia duo indiuidua eiusdem speciei non differunt in quidditate seu natura communi, set magis conueniunt, et per consequens non differunt per materiam et formam absolute, quia hee sunt partes quidditatis communis et ponuntur in diffinitione, differunt autem per hanc formam et hanc materiam; set forma non est hec, nisi quia recipitur in materia signata; materia autem signatur per quantitatem; ergo per quantitatem primo differunt indiuidua eiusdem speciei: ipsa igitur est primum principium indiuiduationis. Et confirmatur, quia per illud indiuiduatur forma per quod habet quod non sit pluribus communicabilis; set hoc habet ex eo quod recipitur in materia signata dimensionibus determinatis; ergo etc.

Sicut2 autem forma materialis habet quod sit incommunicabilis per hoc quod recipitur in materia signata, sic forma uel potentia substantie separate a materia se ipsis habent quod sint incommunicabiles pluribus, et ideo se ipsis sunt singulares et indiuidue.


  1. Alia … ergo etc.] Aeg. Rom., Report., II, 25 (236,41‑237,51); Quodl., II, 7, resp (66a): «Et sicut distinguamus de forma, ut comparatur a materia, sic possumus distinguere de forma, ut compartur ad esse. Vnde etiam dicere possumus, quod aliquando forma determinetur per esse, aliquando autem esse per formam. Et, quod, quando forma determinatur per esse, non sit inconueniens, esse plura in eadem specie, quia tunc illa plura per se et primo differunt per esse; sed quando esse determinatur per formam, non uideatur possibile, plura esse in eadem specie. Sed si hoc dicamus, uidemur firmare questionis difficultatem. Nam, tametsi in rebus materialibus uideatur forma indiuiduari per esse, in abstractis autem esse indiuiduari per formam, ut uerbi gratia ideo hec albedo indiuiduari, quia habet hoc esse in subiecto, ideoque in alio et alio subiecto, propter aliud et aliud esse, possit esse alia et alia albedo. In rebus tamen abstractis sic fieri, non possit. Nam, quia ille forme sunt per se existentes, uidentur seipsis indiuiduari. Vnde natura angeli, quia non est forma apta siue nata recipi in materia, seipsa indiuiduatur, esse autem et alia, que sint in natura angeli, uidentur indiuiduari per ipsam naturam et per ipsam formam, in qua recipiuntur. Vnde in rebus immaterialibus non uidetur possibile, esse plura in eadem specie» • • • cf. etiam Thom., S.th., I, 50, 2, resp.; S.c.g., II, 50 (143b); Super Sent., II, 3, 1, 2, sol. (90‑91); De ente et essentia, 2 (371,67‑84) • • •  cf. etiam ap. Duns Scot., Ord., II, 3, 1, 4 (423,7‑425,2) • • •  God. de Font., Quodl., VII, 5 (322) ↩︎

  2. Sicut … in materia signata] Aeg. Rom., Report., II, 25 (237,48‑50) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.2.8

Alia est opinio quod in materialibus quantitas est principium indiuiduationis, substantie uero separate seipsis indiuiduantur. Primum patet sic, quia per illud constituitur aliquid in esse indiuidui per quod distinguitur ab alio indiuiduo eiusdem speciei, sicut per idem constituitur aliquid in specie, et differt ab eis que sunt alterius speciei; sed unum indiuiduum differt ab alio eiusdem speciei primo per quantitatem; ergo quantitas est primum principium indiuiduationis.

Maior patet, sed minor probatur, quia duo indiuidua eiusdem speciei non differunt in quidditate seu natura communi, sed magis conueniunt, et per consequens non differunt per materiam et formam absolute, quia hec sunt partes quidditatis communis, et ponuntur in diffinitione, differunt autem per hanc formam et hanc materiam; sed forma non est, hec nisi quia recipitur in materia signata; materia autem signatur per quantitatem; ergo per quantitatem primo differunt indiuidua eiusdem speciei: ipsa igitur est primum principium indiuiduationis. Et confirmatur, quia per illud indiuiduatur forma per quod habet quod non sit multis communicabilis; sed hoc habet ex eo quod recipitur in materia signata dimensionibus determinatis; ergo etc.

Sicut autem forma materialis habet quod sit incommunicabilis per hoc quod recipitur in materia signata, sic forme uel potius substantie separate a materia a seipsis habent quod sint incommunicabiles pluribus, et ideo seipsis sunt singulares et indiuidue.