Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.2.7

Qui sic dicunt, falluntur equiuocatione. Non esse enim in aliquo uno uel pluribus multipliciter dicitur, sicut esse in aliquo dicitur multipliciter. Esse enim in aliquo est dupliciter. Vno modo per inherentiam, ut albedo est in corpore. Alio modo per ydemptitatem et essentialem predicationem, ut homo in Sorte. Esse in pluribus primo modo, scilicet per inherentiam, non est de ratione uniuersalis, tum quia homo et substantie complete, que non habent esse in alio per inherentiam, non possent habere rationem uniuersalis generis aut speciei, et sic periret predicamentum substantie in quo sunt per se substantie complete; tum quia, si esse in multis per inherentiam esset de ratione uniuersalis, esse in uno solo esset de ratione indiuidui et singularis. Et sic materia, cum in nullo sit per inherentiam, nec uno nec pluribus, non posset habere rationem uniuersalis aut singularis, cuius oppositum assumunt. Relinquitur ergo quod esse uel non esse in aliquo uno uel pluribus per inherentiam nichil facit per se ad hoc quod aliquid sit uniuersale uel indiuiduum seu singulare. Ex quo tamen sensu procedit hec opinio. Esse autem in pluribus per realem ydemptitatem et dici de pluribus per predicationem essentialem est de ratione uniuersalis: Sic enim uniuersale 1 est unum in multis et de multis et per oppositum indiuiduum uel singulare est in uno solo et dicitur de uno solo. Isto autem modo non plus conuenit materie esse in uno solo nec plus repugnat ei esse in pluribus et dici de pluribus quam forme. Sicut enim forma, ut albedo, dicitur de hac et illa, sic materia dicitur de hac et illa et est in illis per modum quo uniuersale est in suis singularibus. Patet ergo quod hec opinio procedit in equiuoco.


  1. uniuersale … et de multis] Auct. Ar., 35, 124 (321,76) • • • Ioh. Pecham, Quaest. disp. de an., 5 (368,23‑24) • • •  cf. Arist., Anal. Post., II, 19, 100a6‑8 ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.2.7

Qui sic dicunt, falluntur equiuocatione. Nam non esse in aliquo uno uel pluribus multipliciter dicitur, sicut esse in aliquo multipliciter dicitur. Esse enim in aliquo est duplex. Vno modo per inherentiam, ut albedo est in corpore. Alio modo per identitatem et essentialem predicationem, ut homo in Sorte. Esse in pluribus primo modo, scilicet per inherentiam, non est de ratione uniuersalis, tum quia secundum hoc substantie complete, que non habent esse in alio per inherentiam, non possent habere rationem uniuersalis generis aut speciei, et sic periret predicamentum substantie in quo sunt per se substantie complete; tum quia, si esse in multis per inherentiam esset de ratione uniuersalis, esse in uno solo esset de ratione indiuidui et singularis. Et sic materia cum in nullo sit per inherentiam, nec in uno nec in pluribus, non posset habere rationem uniuersalis aut singularis, cuius oppositum assumunt. Relinquitur ergo quod esse uel non esse in aliquo uno uel pluribus per inherentiam nihil facit per se hoc quod aliquid sit uniuersale uel indiuiduum seu singulare. Ex quo tamen sensu procedit hec opinio. Esse autem in pluribus per realem identitatem et dici de pluribus per predicationem essentialem est de ratione uniuersalis: Sic enim uniuersale est unum in multis et per oppositum indiuiduum uel singulare est in uno solo et dicitur de uno solo. Isto autem modo non plus conuenit materie esse in uno solo nec plus repugnat ei esse in pluribus et dici de pluribus quam forme. Sicut enim forma, ut albedo, dicitur de hac et de illa et est in illis per modum quo uniuersale est in singularibus; sic etiam materia dicitur de hac et de illa et est in illis per modum quo uniuersale est in singularibus. Patet ergo quod hec opinio procedit equiuoce.