Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.2.6

Nunc ergo tractabitur questio secundum illud quod conueniens est, scilicet quid sit principium indiuiduationis tam in materialibus quam in immaterialibus. Et sunt de hoc due opiniones.

Prima1 est2 quod materia est primum et per se principium indiuiduationis in habentibus materiam. Cuius ratio est, quia illud quod de se est indiuiduum uidetur aliis esse causa indiuiduationis; set in materialibus sola materia est de se indiuidua; ergo etc.

Maior patet, quia quod3 secundum se est tale, puta calidum, uidetur aliis esse causa caliditatis. Et similiter in proposito nostro, illud4 secundum se est indiuiduum quod de se est aptum natum non esse in multis per oppositum ad uniuersale quod est aptum natum esse in multis. Set sola materia in rebus habentibus materiam est huiusmodi: Ipsa enim sola (ex hoc quod est primum subiectum) habet quod non sit in alio, set alia sint in ipsa; ergo ipsa de se est indiuidua, alia autem indiuiduantur quatinus recipiuntur in ipsa sicut forma substantialis et accidentalis. Per eandem rationem forma que in alio non recipitur, ut angelus, secundum se est indiuidua et una numero, nec est huius alia causa querenda, cum predicatum claudatur in ratione subiecti.


  1. Prima … ergo etc.] cf. Thom., S.th., III, 77, 2, sol. • • •  cf. etiam Alb., Metaph., III, 3, 10 (148,96‑98) ↩︎

  2. Prima est … substantialis et accidentalis] cf. Aeg. Rom., Report., II, 25 (236,23‑32) ↩︎

  3. quod … esse causa caliditatis] cf. Thom., De pot., 6, 1, resp. (159a) ↩︎

  4. illud … esse in multis] cf. Auct. Ar., 32, 10 (305,42‑43) • • •  Arist., De interpr., 7, 17a39‑40 ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.2.6

Nunc ergo tractabitur questio secundum illud quod est communis, scilicet quod sit principium indiuiduationis tam in materialibus quam in immaterialibus. Et sunt de hoc due opiniones.

Prima est quod materia est primum et per se principium indiuiduationis in habentibus materiam. Cuius ratio est, quia illud quod de se est indiuiduum uidetur esse aliis causa indiuiduationis; sed in materialibus materia est de se indiuidua; ergo etc.

Maior patet, quia quod secundum se est tale, puta calidum, uidetur aliis esse causa caliditatis. Et similiter in proposito nostro, quia quod secundum se indiuiduum est uidetur esse causa indiuiduationis in alias.

Minor probatur, quia illud est indiuiduum, quod de se non est aptum natum esse in multis, quemadmodum per oppositum uniuersale dicitur quod est aptum natum esse in multis. Sed sola materia in rebus habentibus materiam est huiusmodi: Ipsa enim sola (ex hoc quod est primum subiectum) habet quod non sit in alio, sed alia sint in ipsa; ergo ipsa de se est indiuidua, alia autem indiuiduantur quatenus recipiuntur in ipsa sicut forma substantialis et accidentalis. Per eandem rationem forma que in alio non recipitur, ut angelus, secundum se est indiuidua et una numero, nec est huius alia causa querenda, cum predicatum claudatur in ratione subiecti.