Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.2.5

Responsio. Huic questioni premittendum est unum, scilicet quod hec indiuiduum, suppositum et persona aliquo modo sunt idem, et aliquo modo differunt. Quelibet enim natura singularis, in quocumque genere sit, potest dici indiuidua; suppositum autem non dicitur nisi natura singularis in predicamento substantie, nec quecumque talis, set solum completa; persona1 autem dicitur illud idem in natura intellectuali solum; igitur omnis persona est suppositum, et omne suppositum est indiuiduum, set non omne indiuiduum est suppositum nec omne suppositum est persona.


  1. persona … natura intellectuali solum] cf. Thom., Super Sent., I, 23, 1, 1, sol. (557); II, 3, 1, 2, arg. 4 (90) • • •  cf. etiam Alb., Super Sent., II, 3, A, 5, sol. (69b) • • • ex Boeth., Contra Eut., 3 (214,168-171) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.2.5

Responsio. Huic questioni premittendum est unum, scilicet quod hoc indiuiduum, suppositum et persona aliquo modo sunt idem, et aliquo modo differunt. Quelibet enim natura singularis in quocumque genere sit, potest dici indiuidua; suppositum autem non dicitur nisi natura singularis in predicamento substantie, nec quecunque talis, sed solum completa; persona dicitur illud idem in natura intellectuali solum; ergo omnis persona est suppositum, et omne suppositum est indiuiduum; sed non omne indiuiduum est suppositum nec omne suppositum est persona.