Display to small
Rotate your device or try a larger display
Ex hoc apparet responsio ad rationes alterius opinionis. Quod enim primo dicitur quod indiuidua eiusdem speciei non differunt in quidditate uel natura communi, uerum est, si accipietur secundum absolutam eius rationem, set in ea sic accepta conueniunt. Que tamen conuenientia solum est secundum rationem, sicut et unitas nature secundum speciem est solum unitas rationis. Set in natura et quidditate accepta secundum realem existentiam differunt et in principiis nature consimiliter acceptis. Et hee sunt hec materia et hec forma.
Et quod subditur quod forma non est hec, nisi quia recipitur in materia signata, materia1 autem non signatur nisi per quantitatem, falsum est. Nam forma per se ipsam intrinsece est hec et non per hoc quod recipitur in materia, nisi concomitatiue, quia quod sit hec, non habet nisi a materia, nisi sit forma separabilis ut anima. Signatio etiam materie, qua dicitur hec, non est per quantitatem, set competit ei per aliquid sui generis, sicut quod sit ens et unum. Signatio uero qua dicitur tanta, puta bicubita uel tricubita, bene competit materie per quantitatem. Set hec signatio non facit eam indiuiduam, set supponit.
-
materia … nisi per quantitatem] cf. Aeg. Rom., Report., II, 25 (236,45-237,47) ↩︎
Ex hoc apparet responsio ad rationes secunde opinionis. Quod enim primo dicitur quod indiuidua eiusdem speciei non differunt in quidditate uel natura communi, uerum est, ut accipitur secundum absolutam eius rationem, sed in ea sic accepta conueniunt. Que tamen conuenientia est solum secundum rationem, sicut et unitas nature secundum speciem est solum unitas rationis. Sed in natura et quidditate accepta secundum realem existentiam differunt et in principiis nature consimiliter acceptis. Et hec sunt hec materia et hec forma.
Et quod subditur quod forma non est hec, nisi quia recipitur in materia signata, materia autem non signatur nisi per quantitatem, falsum est. Nam forma per seipsam intrinsece est hec et non per hoc quod recipitur in materia, nisi concomitatiue, quia quod sit hoc, non habet in materia, nisi forte sit forma separabilis ut anima. Signatio autem materie, qua dicitur hec, non est per quantitatem, sed competit ei per aliquid sui generis, sicut quod sit ens et unum. Signatio uero qua dicitur tanta, pura bicubita uel tricubita, bene competit materie per quantitatem. Sed hec signatio non facit eam indiuiduam, sed supponit.