Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.2.15

Secundo, quia illud quod conuertitur cum ente et de eisdem predicatur non dicit aliquid additum super ea de quibus dicitur; set esse indiuiduum conuertitur cum ente accepto secundum esse reale (nichil1 enim existit in re extra nisi indiuiduum); ergo esse indiuiduum non conuenit alicui per aliquid sibi additum, set per illud quod est. Per quid ergo est Sortes indiuiduum? Per2 id quod est existens, et hoc sunt extrinsece finis et agens, cuius est productum singulare, sicut et ipsum est (sicut enim actiones3 sunt singularium, ita ad singularia terminantur), intrinsece autem sunt hec materia et hec forma.

Quod si queras per quid forma est hec, dico quod per illud per quod est in re extra et hoc est extrinsece agens, materia autem concomitatiue inquantum forma pure materialis sine materia non existeret. Idem dico de materia nisi quod sua indiuiduatio plus dependet a forma quam econuerso, quia forma magis est ratio essendi materie quam econuerso. Substantie autem separate nullo alio intrinsece indiuiduantur nisi se ipsis. Et est hoc intelligendum quod, si natura communis pluribus suppositis esset in eis una secundum rem quemadmodum in diuinis, tunc oporteret preter naturam communem et eius principia querere aliud quod esset principium constituendi suppositum, quemadmodum in diuinis relatio, eo quod in natura communi non differunt supposita. Set nunc, cum natura communis in diuersis indiuiduis sit solum una secundum rationem et diuersa secundum rem, non oportet preter naturam et principia nature querere alia principia indiuidui, set eadem ut sunt existentia, sicut natura communis et indiuiduum solum differunt ut concepta et existens.


  1. nichil … extra nisi indiuiduum] cf. Thom., S.c.g., I, 26 (27b) ↩︎

  2. Per ... et hec forma] cf. Rog. Marst., Quodl., I, 3 (13,24-26); Quodl., II, 30 (297,19-298,3) ↩︎

  3. actiones sunt singularium] cf. Arist., Metaph., I, 1, 981a17 ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.2.15

Secundo, quia illud quod conuertitur cum ente et de eisdem predicatur non dicit aliquid additum super ea de quibus dicitur; sed esse indiuiduum conuertitur cum ente accepto secundum esse reale (nihil enim existit in re extra nisi indiuiduum uel singulare); ergo esse indiuiduum non conuenit alicui per aliquid sibi additum, sed per illud quod est. Per quid ergo est Sortes indiuiduum? Per illud per quod est existens, et hec sunt extrinsece finis et agens, cuius producere singulare, sicut et ipsum singulare est (sicut enim actiones sunt singularium ita ad singularia terminantur), intrinsece sunt hec materia et hec forma.

Quod si queras per quid forma est hec, dico quod per illud per quod est in re extra et hoc est extrinsece agens, materia autem concomitatiue inquantum forma pure materialis sine materia non existeret. Idem dico de materia nisi quod sua indiuiduatio plus dependet a forma quam e conuerso, quia forma magis est ratio essendi materie quam econuerso. Substantie autem separate nullo modo intrinsece indiuiduantur nisi se ipsis. Et est hoc intelligendum quod, si natura communis pluribus suppositis esset in eis una secundum rem quemadmodum in diuinis, oporteret tunc preter naturam communem et eius principia querere aliud quod esset principium constituendi suppositum, quemadmodum in diuinis relatio, eo quod in natura communi non differunt supposita. Sed nunc, cum natura communis diuersis indiuiduis sit solum una secundum rationem et diuersa secundum rem, non oportet preter naturam et principia nature querere alia principia indiuidui; sed eadem ut sunt existentia, sicut natura communis et indiuiduum solum differunt ut concepta et existens.