Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.2.14

Dicendum ergo quod nichil est principium indiuiduationis nisi quod est principium nature et quidditatis. Quod apparet primo sic: Eorum que sunt idem inquantum huiusmodi sunt eadem principia; set natura uniuersalis et indiuidua seu singularis sunt idem secundum rem, differunt autem solum secundum rationem, quia quod dicit species indeterminate, indiuiduum dicit determinate, quia determinatio et indeterminatio sunt secundum esse et intelligi. Vniuersale enim est solum secundum conceptum, singulare uero est unum secundum esse reale. Nam sicut actio intellectus facit uniuersale, sic actio agentis naturalis terminatur ad singulare; ergo eadem principia secundum rem et diuersa solum secundum rationem sunt quidditatis et indiuidui.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.2.14

Dicendum ergo quod nihil est principium indiuiduationis nisi quod est principium nature et quidditatis. Quod apparet primo sic: Eorum que sunt idem inquantum huiusmodi sunt eadem principia; sed natura uniuersalis et indiuidua seu singularis sunt idem secundum rem, differunt autem secundum rationem, quia quod dicit species indeterminate, indiuiduum dicit determinate, que determinatio et indeterminatio sunt secundum esse et intelligi. Vniuersale enim est unum solum secundum conceptum, singulare uero est unum secundum esse reale. Nam sicut actio intellectus facit uniuersale, sic actio agentis naturalis terminatur ad singulare; ergo eadem principia secundum se et differentia solum secundum rationem sunt quidditatis et indiuidui.