Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.2.13

Set istud non uidetur, quia aliud est principium indiuiduationis, aliud est causa et principium quare materia potest esse sub pluribus formis. Esto enim quod materia non posset esse nisi sub una forma nec simul nec successiue, nichilominus adhuc esset dare indiuiduum in illa natura; non enim coexisteret uniuersaliter, set singulariter. Licet ergo quantitas precedens in subiecto quod transmutatur sit causa plurificationis indiuiduorum sub eadem specie in hiis dumtaxat que per agens naturale producuntur, quia in aliis forte non est uerum, tamen non propter hoc est principium indiuiduationis, quia accidit indiuiduo inquantum huiusmodi quod sub eadem natura sit aliud indiuiduum cum quo conueniat uel a quo differat. Verum est quod, ubi contingit esse plura indiuidua sub una specie, per illud differt unum ab alio per quo constituitur in se ipso, set non conuertatur, ut omne illud sit de constitutione indiuidui, etiam antecedenter et non intrinsece, quod requiritur ad hoc ut differat ab alio indiuiduo sub eadem specie, quia ad hoc preexigitur illud quod est causa multiplicationis, sine quo tamen uere maneret ratio indiuiduationis. Sic igitur defficit hec opinio in se. Defficit etiam in suis rationibus, ut patebit soluendo eas in fine.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.2.13

Sed istud non uidetur, quia aliud est principium indiuiduationis et aliud est causa et principium quare materia potest esse sub pluribus formis. Esto enim quod materia non posset esse nisi sub una forma nec simul nec successiue, nihilominus adhuc esset dare indiuiduum in illa natura; non enim existeret uniuersaliter sed singulariter. Licet ergo quantitas precedens in subiecto quod transmutatur sit causa plurificationis indiuiduorum sub eadem specie in his duntaxat que per agens naturale producuntur, quia in aliis forte non est uerum, non tamen propter hoc est principium indiuiduationis, quia accidit indiuiduo inquantum huiusmodi quod sub eadem natura sit aliud indiuiduum cum quo conueniat uel a quo differat. Verum est igitur quod, ubi contingit esse plura indiuidua sub una specie, per illud differt unum ab alio per quod constituitur in se ipso, sed non conuertitur, ut omne illud sit de constitutione indiuidui, etiam accidentaliter et non intrinsece, quod requiritur ad hoc ut differat ab alio indiuiduo sub eadem specie, quia ad hoc preexigitur illud quod est causa multiplicationis sine quo tamen uere maneret ratio indiuiduationis. Sic igitur deficit hec opinio in se. Defficere etiam in suis rationibus, patebit soluendo eas in fine.