Display to small
Rotate your device or try a larger display
De quantitate autem que precedit in subiecto transmutationis extimant quidam1 quod sit principium indiuiduationis, quia illud est principium indiuiduationis per quod differt indiuiduum ab indiuiduo; set hec est quantitas quoad fieri antecedentis, licet non quoad esse et intrinsece; ergo etc.
Minor probatur, quia indiuiduum non differret ab indiuiduo in eadem specie, nisi contingeret ea plura esse. Ad hoc autem preexigitur quantitas, quia materia non posset suscipere diuersas formas eiusdem rationis nec simul nec successiue nisi mediante quantitate secundum medium in transmutatione, non secundum medium in esse subiectum forme. Nam sicut esse sub forma sanguinis dat sibi specialem potentiam ad specialem formam in transmutari, ita esse sub quantitate dat sibi generalem potentiam respectu plurium formarum recipiendarum simul uel successiue.
-
quidam] cf. e.g. God. de Font., Quodl., VII, 5 (325‑327) ↩︎
De quantitate autem que precedit in subiecto transmutationis existimant quidam quod sit principium indiuiduationis, quia illud est principium indiuiduationis per quod differt indiuiduum ab indiuiduo; sed hoc est quantitas quoad fieri accidentaliter; sed non quoad esse et intrinsece; ergo etc.
Minor probatur, quia indiuiduum non differret ab indiuiduo in eadem specie, nisi contingeret ea plura esse. Ad hoc autem preexigitur quantitas, quia materia non posset suscipere diuersas formas eiusdem speciei nec simul nec successiue nisi mediante quantitate secundum medium in transmutatione, non secundum medium in esse subiectum forme. Nam sicut esse sub forma sanguinis dat sibi specialem potentiam ad formam specialem in transmutari, ita esse sub quantitate dat sibi generalem potentiam respectu plurium formarum recipiendarum simul uel sucessiue.