Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.2.11

Si autem dicatur quod quantitas non sit de ratione indiuidui per se et intrinsece, set concomitatiue, scilicet quia non indiuiduatur substantia materialis nisi precedente indiuiduatione quantitatis, contra, quia aut illud intelligeretur de quantitate que manet cum substantia, aut de ea que precedit in generatione substantie in subiecto quod transmutatur ad formam. Non potest hoc intelligi de quantitate que manet in re facta, quia in omni accidenti preintelligitur subiectum subsistens; set quantitas [^194] accidens est substantie; ergo ei preintelligitur substantia subsistens; hec autem est indiuidua et singularis; ergo etc.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.2.11

Si autem quantitas non sit de ratione indiuidui per se et intrinsece, sed concomitatiue, scilicet quia non indiuiduaretur substantia materialis nisi precedente indiuiduatione quantitatis, contra, quia aut illud intelligeretur de quantitate que manet in substantia, aut de ea que in generatione substantie precedit in subiecto quod transmutatur ad formam. Non potest hoc intelligi de quantitate que manet in re facta, quia omni accidenti preintelligitur subiectum subsistens; sed quantitas accidens est substantie; ergo preintelligitur ei substantia subsistens; hec autem sunt indiuidua et singularia; quare etc.