Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.3.2.10

Item quantitatem esse principium indiuiduationis et signationis materie aut intelligitur per se et intrinsece, ita quod quantitas sit de ratione indiuidui et materie signate, aut solum concomitatiue, quia indiuiduatio et signatio substantie concomitatur signationem quantitatis, tamen unum non est de ratione alterius.

Primum non potest dici, quia sub natura communi est dare aliquod suppositum uel indiuiduum per se: non enim potest dici quod omnia sumit per accidens, cum omne 1 per accidens reducatur ad aliquod per se; set si quantitas esset intrinsece de ratione indiuidui uel materie signate, nullum esset suppositum per se, quia quodlibet includeret res diuersorum generum, ex quibus non potest fieri unum per se; quare etc. Sequeretur etiam igitur quod suppositum in materialibus (ut Sortes) non esset ens per se nec unum per se nec in predicamento substantie, set in duobus (ut homo albus); nec ista esset per se ‘Sortes est homo’, sicut nec ista ‘homo albus est homo’, nec esset aliqua generatio per se: generationes2 enim sunt singularium et non uniuersalium. Que omnia sunt inconuenientia.


  1. omne … aliquod per se] Auct. Ar., 2, 83 (147,44) • • •  cf. Thom., In Phys., VIII, 2, n.973 (505b) ↩︎

  2. generationes … et non uniuersalium] cf. Thom., In Metaph., I, 1, n.21 (9b) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.3.2.10

Item quantitatem esse principium indiuiduationis et signationis materie aut intelligitur per se et intrinsece, ita quod quantitas sit de ratione indiuidui et materie signate, aut solum concomitatiue, quia indiuiduatio et signatio substantie concomitatur signationem quantitatis, est tamen unum non de ratione alterius.

Primo non potest dici, quia sub natura communi est dare aliquod suppositum uel indiuiduum per se: non enim potest dici quod omnia sint per accidens, cum omne per accidens reducatur ad aliquod per se; sed si quantitas esset intrinsece de ratione indiuidui uel materie signate, nullum suppositum esset per se, quia quodlibet includeret res diuersorum generum, ex quibus non potest fieri unum per se; quare etc. Sequeretur igitur quod suppositum in materialibus (ut Sortes) non esset ens per se nec unum per se nec in predicamento substantie, sed in duobus (ut homo albus); nec ista esset per se ‘Sortes est homo’, sicut nec ista ‘homo albus est homo’ nec esset aliqua generatio per se, generationes enim sunt singularium et non uniuersalium. Que omnia sunt inconuenientia.