Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.2.P.3

In speciali sic procedit MAGISTER. Et primo proponit quod de natura angelica intendit determinare, scilicet quando et ubi angeli sunt creati. Item intendit determinare de creatione angelorum, siue quantum ad conuersionem siue quantum ad ordinem officiorum, et donorum, et nominum differentiam, et distinctionem. Deinde probat quod ante omnem creaturam creati sunt angeli, quia prima omnium creatura est sapientia, id est, natura angelica. Contrarium tamen probat per auctoritatem, Gen. 6 celum et terra dicuntur primo creata esse. Postea soluit dicens quod creatura rationalis simul creata est et spiritualis scilicet angelica. Quod probat Eccl. 13 ubi dicuntur, qui uiuit in eternum creauit omnia simul. Et hanc solutionem confirmat per AVGVSTINVM Super Genesi ad litteram ubi etiam ostendit quod tempus simul cum creaturis creatum est. Deinde adducit auctoritatem HIERONYMI que uidetur contraria. Et dicit quod HIERONYMVS non dicit quasi hoc sentiens, sed opinionem recitans. Postea dicit quod in celo creati sunt angeli, quia de celo corruisse leguntur, et illud celum non est firmamentum quod uidemus, sed celum empyreum uel igneum a splendore sic nominatum. Et hoc probat per auctoritatem AVGVSTINI. Deinde concludit quod simul creata sunt corporalia. Et dicit quod utraque creatura fuit informis, quia corporalis creatura prius habuit formam confusionis, siue confusam antequam esset formata et distincta per speciem, spiritualis uero dicitur informis respectu gratie per quam formatur. Vltimo querit, utrum angelus sit creatus in celo in quo demon uoluit conscendere quando peccauit. Et respondet quod illud celum accipitur pro diuina celsitudine. Et in hoc terminatur sententia in speciali.