Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.2.P.2

Superius determinauit MAGISTER de creatione rerum in generali, hic uero determinat de eisdem in speciali. Et secundum hoc ista lectio diuiditur in tres partes. Primo enim determinat de creatura pure spirituali. Secundo de creatura pure corporali. Tertio de creatura media ex utraque composita. Secunda incipit in principio distinctionis 12 ibi: Hoc de angelice nature. Tertia in principio 16 distinctionis ibi: His excursis, quod supra de hominis creatione. Prima in duas. Primo determinat in generali creationis angelice locum et tempus. Secundo prosequitur de conditionibus angelorum. Secunda in principio 3 distinctionis ibi: Ecce ostensum est. Prima pars est principalis lectionis et diuiditur in partes quatuor. Primo enim determinat tempus creationis. Secundo determinat seu ostendit ubi creati fuerunt angeli. Tertio recitat determinata. Quarto mouet incidentem questionem et soluit. Secunda incipit ibi: Iam ostensum est. Tertia ibi: Simul igitur uisibilium. Quarta ibi: Hic queri solet de celo empyreo. Prima diuiditur in quatuor. Prima premittit generale proemium ad determinanda. Secundo prosequitur de tempore creationis opponens ad utranque partem questionis intente. Tertio determinat ueritatem, et determinationem confirmat. Quarto remouet quandam obiectionem que posset esse dictis contraria. Secunda ibi: Quedam auctoritates. Tertia: Videtur itaque. Quarta ibi: Hieronymus super epistolam. Hec est diuisio istius lectionis in generali.