Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.2.6.9

Item si est una, aut est una numero aut solum una secundum speciem. Si est una numero, puta duratio unius rei numero, sequitur quod mensura frequenter mutabitur, quia omne corruptibile cito deficit, et per consequens definit esse mensura, propter quod alia creabunt mensura, quod est contra eos. Aut de nouo habebunt aliam rem corruptibilem pro mensura. Et illa corrupta aliam, et sic semper, quod est absurdum, tum quia non omnia corruptibilia eiusdem speciei sunt equalis durationis, et sic mensura erit incerta, quod est contra rationem mensure que debet esse certa, et per ipsam debent alia certificari. tum quia iam non erit una mensura numero, sed plures saltem successiue. Si uero mensura non sit una numero, sed solum secundum speciem, et plures secundum numerum simul cum species non habeat esse reale, nisi per indiuidua, nec per consequens realiter mensurare, tunc omnia indiuidua speciei eiusdem erunt mensura aliorum corruptibilium. Non enim apparet quare quedam sint mensura, et quedam non, sed ratione speciei competit eis esse mensuram, hoc autem est manifestum inconueniens.

Primo, quia contra rationem mensure est pluralitas. Secundo, quia non omnia indiuidua eiusdem speciei sunt equalis durationis; et ita si quodlibet esse mensura, sequeretur quod mensura est uaria, et per consequens incerta, quod est contra rationem mensure. Tertio, quia duratio cuiuslibet indiuidui corruptibilis est ignota et incerta, et ideo siue omnia indiuidua ponantur esse mensura, siue plura siue unum totum est incertum et contra rationem mensure. Item si per unum corruptibile mensuratur esse omnium aliorum corruptibilium aut illud est supreme speciei que est humana aut infime sicut est elementalis. Et maxime terra uel alicuius ex mediis speciebus. Et quicquid istorum detur non poterit ostendi qualiter per quodcunque istorum possit notificari duratio et quantitas durationis aliorum.

Comparatio etiam quam faciunt non est bona. Quod enim primo dicunt quod comparatio est unius rei corruptibilis ad esse alterius, est sicut comparatio unius euiterni ad aliud euiternum, contra eos est, quia unum euiternum non mensuratur per aliud, ut patet ex precedente questione. Et dato quod mensuraretur adhuc non est simile, quia omnium euiternorum secundum naturam est eadem duratio. Et ideo quodlibet durat quantum aliud, sed inter corruptibilia non est sic.

Quod etiam dicunt secundo quod esse unius rei corruptibilis, uel nunc temporis discreti est mensura successionis corruptibilium, uel nunc temporis discreti sicut mensuratur numerus per unitatem, non ualet, quia unitas aliquotiens sumpta reddit precise totum numerum, et sic mensurat ipsum. Sed unius rei corruptibilis duratio quotienscunque sumpta non reddit precise durationes aliorum, nisi quantam ad numerum, nec hoc facit aliqua duratio ratione rei cuius est, sed ratione quia una est. Et ibi unitas replicata reddit numerum durationum, sed quantum ad quantitatem durationum nihil tale est ibi, quia non tantum durat esse unius rei corruptibilis quantum esse alterius. Et ideo replicatio unius precise non reddit omnes durationes aliarum, sed uel excedit uel deficit. Et talis excessus uel defectus non potest mensurari ex ratione durationis unius rei corruptibilis, nec secundum se nec secundum aliquam partem sui. Non secundum se, ex quo est ibi excessus uel defectus ex eius replicatione; nec secundum partem sui, quia esse talis rei non habet secundum se partem et partem, sed est totum simul duratione, propter quod oportet quod mensura talium aliunde accipiatur. Tertia comparatio est clare falsa quantum ad rationem mensure et mensurati, quia inter motus continuos est dare unum motum diurnum, cuius duratio est notior et certior, et per eam uel aliquam eius partem certificamur de duratione aliorum. Non sic autem est in successione discreta, nec aliquis hoc hactenus assignauit, nec assignare potest.

Dicendum ergo quod duratio rei corruptibilis uel successionis formarum corporalium circa eandem materiam non habet mensuram extrinsecam unigeneam. Cuius ratio est, quia illud quod non est realiter quantum, sed solum secundum rationem prout coexistit alicui realiter quanto habet mensuram sue quantitatis secundum rationem ab eo quod est quantum secundum rem uel eandem cum ipso, quia cum quantitas rationis sumatur totaliter a quantitate reali cui coexistit, uidetur quod mensuretur per eam, uel saltem habet eandem mensuram cum ea, quia una dicitur tanta secundum rationem quanta est alia secundum rem, unde uel una est mensura alterius uel ambe habent eandem mensuram. Sed esse rei corruptibilis et duratio eius non sunt quanta, seu extensa secundum rem, sed solum secundum rationem prout coexistunt alicui durationi, quante et extense, puta motui; ergo habet ipsum pro mensura uel eandem mensuram cum ipsa, puta tempus. Et huic consentit expresse ARISTOTELES IV Physicorum ubi dicit sic: Quecunque generabilia et corruptibilia sunt et omnino que aliquando ßunt, aliquando autem non sunt, necesse est in tempore esse. Est enim quoddam tempus plus quod excellit esse ipsorum et mensurat substantiam, huic etiam alludit communis modus loquendi concors modo loquendi sacre scripture: utrobique enim dicitur et scribitur quod talis, puta Adam uel quicunque alius uixit tot annis, et mortuus est, ita quod uiuere quod est esse uiuentium generabilium et corruptibilium mensuratur diebus, mensibus et annis que sunt partes temporis continui. Et sic patet quod mensura extrinseca durationis esse rerum generabilium et corruptibilium non est tempus discretum nec nunc eius, sed tempus continuum cui coexistit.