Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.2.6.8

Istud autem non uidetur sufficienter dictum, quia si est una mensura extrinseca et unigenea omnium generabilium et corruptibilium – ut isti dicunt – rationabile esset, quod illa nominaretur ut sciretur que est, sicut PHILOSOPHVS IV Physicorum nominat primum motum esse mensuram omnium aliorum motuum. Cum quo primo motu tempus continuum quod est mensura omnium inferiorum motuum est idem realiter. Hoc autem ipsi non faciunt.