Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.2.6.7

Quod probatur primo sic: Cui conuenit per se durare conuenit passio durationis; sed omnibus talibus actibus conuenit per se durare; ergo eis conuenit passio durationis; sed una passio durationis est durare tantum uel quantum; ergo istud competit omnibus talibus actibus; sed cui competit tantum uel quantum ei competit commensuratio que est passio quantitatis; ergo etc. Secundo sic: Tempus discretum est quantitas successiua; sed omnia quanta habent commensurationem cum ipsa sit passio quantitatis; ergo etc. Et confirmatur, qui quantitates permanentes omnes habent, inter se commensurationem secundum quam dicitur una maior altera, uel minor uel equalis; ergo et quantitates successiue, ut ille que pertinent ad tempus continuum uel discretum. Propter quod dicunt isti quod, in predictis de quibus est questio, est dare unam mensuram unigeneam respectu omnium aliorum. Addunt tamen quod in istis est triplex comparatio: Vna est unius indiuisibilis ad aliud indiuisibile; Alia ipsius quanti discreti ad partes suas, id est ad nunc ex quibus componitur; Tertia est unius successionis discrete ad aliam successionem discretam. In prima comparatione est talis commensuratio, sicut est inter euiterna, inquantum eorum durationes sunt indiuisibiles. In secunda uero comparatione est talis commensuratio quodammmodo, sicut mensuratur numerus per unitatem, quia illud nunc aliquotiens sumptum reddit totum discretum. In hoc tamen differt inter numerum absolute acceptum et tempus discretum, quia quantum ad numerum pertinet, attenditur quod sint plures uel pauciores unitates; quantum uero pertinet ad tempus discretum non solum attenditur quod sint plura uel pauciora nunc, sed etiam quod secundum ea contingat plus uel minus durare. Secundum autem tertiam comparationem est ibi similis commensuratio, sicut est inter successiones diuersorum motuum, nisi quia in hoc differt quod in motibus est successio continua, in istis uero est successio discreta.