Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.2.6.5

Quantum ad primum sciendum quod in generabili est duplex duratio, quedam successiua, et quedam non, sicut motus. Non successiua autem sunt quatuor scilicet eternitas, euum, nunc temporis discreti, et tunc temporis continui. Duratio autem successiua diuiditur in duas, scilicet continuam et discretam. Differentia autem inter durationem successiuam et non successiuam satis patet de se, quia ex hoc ipso differunt quod una ex natura sua habet successionem intrinsece, alia uero non. Dico autem ex natura sua, quia si aliquid succedit alteri per accidens et non ex natura sua tali non conuenit per se duratio successiua, ut si, uerbi gratia, existente aliquo quanto superueniat albedo inter quantitatem et albedinem non est per se successio, quia quantum est de se simul possunt stare secundum esse et fieri. Dico autem intrinsece, quia successio indiuisibilis, que in se nullam habet successionem intrinsece, potest coexistere aliquid durationi successiue, sicut eternitas coexistit toti tempori, et nunc temporis discreti potest coexistere tempori continuo. Differentia uero inter successionem continuam et discretam est, quod successio continua consistit in successione eiusdem actus numero. Et hoc uocatur proprie loquendo motus cuius duratio est successiua continua, que pertinent ad tempus continuum. Duratio autem successiua discreta consistit in receptione successiua diuersorum actuum in compositione circa idem subiectum, quorum unusquisque est indiuisibilis, sicut patet in actibus intelligendi quorum unus succedit alteri, quelibet tamen in se est indiuisibilis. Et ista duratio pertinet ad tempus discretum solum, nec est ibi ponenda quantitas solum discreta, que est numerus si talis quantitas sit in talibus actibus, sed etiam ibi ponenda est quantitas discreta, que est tempus, quia non solummodo est ibi dare plura, quia duo actus sunt plures quam unus, et tres quam duo. Sed est etiam ibi dare plus et minus durare, quod pertinet ad tempus. Durationes autem non successiue cuiusmodi sunt eternitas et euum, de quorum differentia ab inuicem non oportet modo loqui, differunt a nunc temporis discreti uel continui, quia in eternitate et euo non solummodo non est intrinsece aliqua successio continua uel discreta, sed neque etiam ibi est aliquod indiuisibile succedens alteri, nec aliquod indiuisibile terminans successionem, quia talia non sunt nisi in illis que circa idem subiectum habent esse et sunt incompossibilia simul esse in illo; uel saltem aliquod unum continuum successiuum, cuius indiuisibile est terminus illius continui successiui. Dico autem in illis que habent fieri circa idem, quia illa que fiunt in diuersis subiectis non habent successionem per se loquendo, quia simul possunt esse et fieri. Dico autem incompossibilia circa idem, quia illa que sunt compossibilia circa idem subiectum non habent per se successionem cum se compatiantur simul in esse et in fieri, sicut dictum est de quantitate et albedine, quantum ad nunc temporis continui satis patet quod se habet ut terminus continui successiui. In eternitate uero et euo nihil tale potest esse, quia actus, cuius duratio est eternitas uel euum, aut non est in subiecto aut non est possibile, quod in eodem subiecto actus oppositus succedat; nec ibi est aliquid indiuisibile, quod sit terminus continui successiui.

Ex quo patet quod esse substantie generabilis et corruptibilis, siue quantum ad esse forme in materia, siue quantum ad esse compositi quod habet a forma habet durationem nunc temporis discreti. Quod patet dupliciter.

Primo per locum a diuisione sic, quia oportet quod tali esse correspondeat, uel eternitas, uel euum, uel successio continua, uel discreta, uel nunc temporis continui successiui, uel nun successiui discreti: Non eternitas nec euum, ut de se patet, nec etiam duratio successiua continua uel discreta, quia in tali actu uno est aliqua successio, nec etiam potest correspondere nunc temporis continui, quia illud cui per se correspondet nunc temporis continui non potest coexistere continuo successiuo, sed esse substantie corruptibilis coexistit alicui continuo successiuo sicut tempori, ut de se patet; relinquitur ergo quod ei correspondeat nunc temporis discreti siue successionis discrete.

Secundo hoc idem probatur ex ratione nunc temporis discreti siue successionis discrete, quia illud nunc respicit illud quod in se est indiuisibile, et eius susceptio cum natum est aliud succedere in eodem, et ipsum etiam natum est succedere alteri; sed talis actus est actus substantie generabilis et corruptibilis; ergo etc. Maior patet ex ratione nunc temporis discreti. Minor etiam patet quantum ad suas tres partes. Et primo quantum ad hanc, scilicet quod in ipso esse substantie generabilis et corruptibilis non est successio aliqua quia hoc nullus ponit. Nec etiam in eius susceptione, quia introductio forme substantialis est in instanti, ei etiam potest succedere aliud indiuisibile incompossibile cum eo circa idem, quia una forma substantialis in eadem materia succedit alteri, et ei est impossibilis; ergo etc. Et sic patet primum. Horum autem aliqua dicta sunt assertiue, aliqua autem tantum recitatiue secundum opinionem que communiter currere consueuit, uidelicet quod nunc temporis uel mutatum esse in motu sit aliquod indiuisibile positiuum in motu uel tempore; hoc enim non est uerum, sicut in precedentibus probatum est, sed est sola fictio imaginationis.