Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.2.6.3

Responsio. Ad euidentiam huius questionis sciendum, quod illa, que dicuntur mensurari, respiciunt duplicem quantitatem: unam, qua sunt quanta formaliter in se; aliam extrinsecam, per quam mensurantur extrinsece, et denominatur denominatione extrinseca. Verbi gratia: Pannus qui mensuratur ad ulnam, respicit quantitatem qua formaliter est quantus. Item respicit quantitatem ulne quia mensuratur extrinsece. Et similiter est de duratione in re, prout duratio accipitur in ratione quanti. Verbi gratia: Calefactio uel frigefactio, que sunt quedam alterationes inferiorum corporum, habent quandam quantitatem intrinsecam, que formaliter dicitur duratio earum tanta circunscripto quocunque alio extrinseco, et preter hanc respiciunt quantitatem extrinsecam, scilicet quantitatem motus primi mobilis, secundum quam mensurantur mensuratione extrinseca; et secundum hanc denominationem dicuntur diuine uel mensurales uel annuales, et sic de aliis.