Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.2.6.11

Ad secundum dicendum quod tempus discretum est quantitas, et habet mensuram ad modum numeri, quia plures sunt durationes plurium corruptibilium quam unius, et hec pluralitas mensuratur unitate sicut et numero, sed non habet aliam mensuram durationis secundum se, nec ratione suarum partium nisi secundum coexistentiam ad aliquam durationem quantam et extensam. Et tunc habet eandem mensuram cum ipsa puta tempus continuum, ut dictum fuit.

Confirmatio autem que additur est magis ad oppositum quam ad propositum: quia quantitas discreta permanens non habet mensuram nisi unitatem, cuius replicatione mensuratur totus numerus; et idem est de quantitate discreta successiua, quia permanens et successiuum in discretis ut discreta sunt non habent diuersas mensuras: sicut enim mensuratur unitate centenarius lapidum, sic centenarius intellectionum sibi inuicem succedentium.