Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.2.6.10

Ad rationes alterius opinionis.

Respondendum est ad primam, quia passio durationis realiter quante et extense qualis est duratio successiua et continua est durare tantum uel quantum. Et omnia talia habent mensuram unigeneam, que est motus primus seu tempus, durationi autem que non est secundum rem quanta uel extensa, sed solum secundum rationem, quia coexistit durationi quante et extense non conuenit secundum se, nec per se durare tantum uel quantum nec per consequens habet mensuram sibi unigeneam per quam mensuretur esse tanta uel maior uel minor, quia nihil horum conuenit ei secundum se, sed solum secundum coexistentiam ad motum uel ad tempus, et tunc illud est mensura eius uel habet eandem mensuram cum illo. Quod etiam additur quod illud cui competit esse tantum quantum est aliud competit commensuratio. Si intelligimus sic quod unum istorum sit mensura alterius, falsum est, quia duorum pannorum equalium unus non est mensura alterius. Ad rationem enim mensure non sufficit quod equetur quantitati alterius, sed requiritur quod sit aliquid certius et notius, et quod per ipsum certificemur de quantitate mensurati. Vnde dato quod esse duorum corruptibilium equaretur in duratione, non tamen propter hoc unum esset mensura alterius uel e conuerso nisi per unum eorum tanquam per aliud notius certificaremur de duratione alterius, quod non contingit inuenire inter corruptibilia, ut prius deductum fuit.