Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.2.5.16

Per quid igitur mensurabitur quantitas durationis quam habuerunt euiterna ex quo creata sunt usque ad nunc? Dicendum quod per nullam mensuram unigeneam, sed per heterogeneam, uidelicet per tempus. Cuius ratio est, quia nihil habet rationem mensurabilis, nisi secundum quod induit rationem quanti, sed duratio euiterni secundum se non est quanta, cum non habeat partem et partem. Induit autem rationem quanti quatenus coexistit durationi quante puta motui, ergo secundum se non habet mensuram, sed secundum eius coexistentiam ad motum, et tunc habet eandem quam motus. Vnde dicimus quod quilibet angelus durabit quantum durauit mundus seu motus et tempus.