Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.2.5.15

Et si dicatur quod euiterna non sunt perpetue seu infinite durationis a parte ante, sed solum a parte post. Et ideo a parte ante possunt euiterna habere mensuram et unum esse mensura omnium aliorum. Dicendum ad hoc quod si euiterna haberent aliquam mensuram per quam innotesceret quantitas durationis eorum ex nunc in ante, illa tamen mensura non posset esse aliquid ex euiternis, quia omnia euiterna simul ceperunt esse et ex natura cuiuslibet eorum est nunquam posse desinere esse, propter quod ex natura cuiuslibet eorum magis notum est quod durat quantum aliud quam sit notum per aliud, durauit enim et durabit Raphael quantum Gabriel, Michael uel Lucifer. Et ista quantitas durationis est notior ex natura proprii subiecti quam ex duratione alterius, et ideo duratio unius nullo modo est mensura durationis alterius.