Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.2.5.14

Absque peiudicio potest dici rationabiliter quod non. Quod patet primo sic, illud cuius duratio et quantitas durationis est notior ex sua propria ratione, quam sit ex comparatione ad alterum non mensuratur quo ad suam durationem per alterum, sed quodlibet euiternum est huiusmodi, ergo et cetera.

Maior patet, quia per mensuram debemus certificari de quantitate mensurati, quod non habet locum quando quantitas mensurati ex natura proprii subiecti est notior quam possit per alterum notificari.

Minor probatur, quia ratio propria euiterni est non posse deficere secundum naturam. Ex hoc notum est quod duratio eius est perpetua, nec ex comparatione ad quodcunque aliud potest. Hoc esse eque certum, quare etc. Secundo, quia infinitum duratione non habet mensuram durationis, quia contra rationem infiniti est esse mensuratum; sed duratione euiterni est infinita a parte post, eo quod non potest deficere, ergo non habet mensuram.