Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.2.5.12

Propter quod secunda propositio assumit falsum cum dicit quod quodlibet euum est mensura esse uel durationis proprii euiterni, et prima propositio petit principium cum assumit quod supremum euum est mensura omnium euorum inferiorum, hoc enim principaliter queritur. Si uero dicatur quod euum nominat durationem euiterni que habet rationem mensure, sic non sunt plura eua, immo nullum comparando durationem uniuscuiusque euiterni ad ipsum euiternum, propria enim duratio rei non mensurat ipsam rem, sed secundum eam res est mensurabilis per aliam, sicut propria quantitas panni non mensurat pannum, sed secundum eam pannus, est mensurabilis per quantitatem ulne. Si autem comparetur duratio unius euiterni ad durationem alterius. Sic queritur utrum aliqua earum habeat rationem mensure respectu alterius nec secunda ratio probat aliquid de hoc, nisi quia duratio primi euiterni est perfectior ceteris. Sed istud non ualet, quia plura requiruntur ad rationem mensure quam esse perfectius, ut postea patebit et prius aliqualiter patuit.