Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.2.2.12

Item negando unum esse mensuram omnium euiternorum non oportet propter hoc ponere plura eua quorum quodlibet sit mensura proprii euiterni.Istud enim est magis inconueniens quam primum, quia, sicut in hiis que sunt quanta mole, propria [quantitate] quantitas non est mensurans id cuius est ut subiecti (nisi forte sicut mensuratur totum replicatione partis, quod non potest dici in euiternis), set per eam subiectum redditur mensurabile, sic in mensura durationis propria duratio alicuius seu motus seu euiterni non est eius mensura, set reddit ipsum mensurabile mensura extrinseca. Et ideo, cum euum sit duratio euiterni cuius est ut subiecti, nullo modo potest esse eius mensura, cuius oppositum supponebat ratio.

B.II.2.4.11

Si autem dicatur quod perfectio durationis non consistat in hoc solum, set magis in hoc quod esse perfectius et uniformius durat, non ualet, quia, sicut in hiis que non sunt magna mole, set perfectione, illud est perfectius quod est intensius, ita in hiis que sunt magna extensione uel per modum extensionis, illud est perfectius quod est extensius ceteris paribus; set duratio rei uel est extensio, sicut in successiuis large loquendo de extensione, uel est per modum extensionis, sicut in rebus permanentibus quatinus esse earum potest pluries sumi et coexistere successioni aliorum; ergo perfectio durationis consistit in maiori extensione secundum rem uel secundum rationem, ita quod illud sit perfectius in duratione quod de natura sua potest diutius durare. Nec ad hoc facit aliquid maior uel minor perfectio in gradu nature. Vniformitas autem illius quod durat bene facit ad hoc, quia difformitas repugnat durationi, quia non potest esse difformitas alicuius ad illud quod erat prius sine amissione prioris et acquisitione posterioris, et sic non est duratio omnino eiusdem; quare nec eadem duratio. Esse autem rei perfectioris, puta hominis, non durat uniformius quam esse lapidis, quia quamdiu durat homo et lapis, tamdiu durat esse utriusque in nullo uariatum in se. Si autem sit ibi uariatio in qualitatibus adiunctis, multo maior est in homine quam in lapide et secundum hoc magis recedit a perfectione durationis.

C.II.2.5.10p'