Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.2.4.6

Quantum ad primum dicendum quod nunc temporis discreti differt realiter a tempore discreto sicut pars a toto. Quod patet sic: sicut propria mensurata differunt, sic et proprie mensure, sed proprium mensuratum tempore discreto est existentia successiua actuum sibi inuicem incompossibilium, proprium autem mensuratum a nunc talis temporis est existentia unius talis actus qui se habet ad totam existentiam talium actuum sicut pars ad totum, ergo nunc temporis discreti se habet ad tempus discretum sicut pars ad totum.