Display to small

Rotate your device or try a larger display

No equivalent paragraph (chunk) in redactio A available
No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.2.4.5

Quod autem implicatur in argumentis magis dubium, scilicet utrum nunc temporis differat realiter a tempore. Circa quod sciendum est quod duplex tempus ponitur a doctoribus scilicet continuum et discretum, et hoc tali ratione, tempus nominat mensuram successionis, nunc est ita quod duplex est successio. Vna continua secundum partes eiusdem actus continui ut in motu. Alia discreta secundum diuersos actus simul sibi incompossibiles ut a quibusdam ponitur de operationibus angelorum quarum quelibet secundum se est indiuisibilis et alteri incompossibilis, ergo duplex est tempus: unum quod est mensura successionis continue secundum partes eiusdem actus, de quo determinat ARISTOTELES IV Physicorum. Aliud est quod est mensura successionis discrete et uocatur tempus discretum, de quo primo uidebitur qualiter se habeat ad ipsum nunc talis temporis, et postea inquiretur idem de nunc temporis continui.