Display to small
Rotate your device or try a larger display
Creationem rerum insinuans, scriptura et cetera. In hoc secundo libro principalis intentio MAGISTRI circa tria uersatur scilicet circa rerum creationem, creationem creaturarum, dotationem siue perfectionem, et creature sic dotate conuersionem, siue auersionem. Et secundum hoc iste liber diuiditur in tres partes. Primo enim determinat de creaturarum productione. Secundo spiritualiter de creature rationabilis dotatione. Tertio de eius auersione. Secunda pars incipit ibi in principio 29 [sic!] distinctionis. Solent queri plura de hominis statu ante peccatum. Tertia in principio 21 distinctionis uidens igitur Diabolus hominem. Prima igitur diuiditur in duas. Primo determinat quedam pertinentia ad rerum omnium creationem in generali. Secundo prosequitur de quibusdam creaturis in speciali. Secunda incipit ibi in principio distinctionis 2 De angelica itaque natura. Prima diuiditur in duas. Primo inquirit creationis principium. Secundo creationis motiuum. Secunda ibi, Credamus igitur rerum creatarum. Prima diuiditur in partes tres. Primo confirmat auctoritate scripture creationem rerum habuisse principium. Secundo ostendit ex illa auctoritate plures errores elidi. Tertio ostensum concludit. Secunda incipit, His etenim uerbis. Tertia, horum igitur et similium. Secunda istarum diuiditur in tres partes. Primo enim excludit errorem PLATONIS. Secundo remouet quandam dubitationem. Tertio excludit errorem ARISTOTELIS. Secunda pars incipit ibi, Veruntamen. Tertia, ARISTOTELIS uero duo principia. Tunc sequitur illa pars, Credamus igitur rerum. Superius MAGISTER determinauit de creationis principio, hic uero determinat de creationis motiuo, et secundum hoc ista pars diuiditur in duas partes. Primo enim determinat de motiuo creationis. Secundo ex illo motiuo ostendit rerum distinctionem. Secunda pars incipit ibi, Et quia non habet. Hec secunda diuiditur in partes tres. Primo ostendit causam distinctionis rerum. Secundo mouet quandam incidentem questionem et ponit eius triplicem solutionem. Tertio epilogat circa determinata. Secunda incipit ibi, Solem esset queri. Tertia ibi, Ex premissis apparet. Prima istarum diuiditur in quatuor partes. Primo ponit rerum distinctionem. Secundo ex hoc ostendit causam productionis creature rationalis. Tertio addit aliqua et determinat ostensum. Quarto remouet quoddam dubium. Secunda pars incipit ibi, Ideoque, si queretur. Tertia ibi, Cum igitur queritur. Quarta ibi, De homine quoque. Et hec est diuisio lectionis in generali. In speciali sic procedit MAGISTER, et proponit quod ex auctoritate Genesis qua dicitur in principio et cetera. Probatur creatio rerum in principio temporis non ab eterno esse facta. Deinde ostendit quod ex hoc eodem error est elisus ponentium plura principia, quorum fuit unus ipse Plato qui plura principia posuit ab eterno increata, et sine principio, nec concedit rerum creationern, sed potius dicit ex materia factam. Quam positionem siue errorem excludit MAGISTER ex uerbo creandi, siue creare. Et ex hoc uerbo faciendi siue facere. Nam dicit quod creare est aliquid de nihilo facere, facere uero non de nihilo, sed de materia. Deinde ne aliquis posset credere creationem temporalem aliquam mutationem in Deo ponere, dicit quod uerba temporalia dicta de Deo nullam mutationem ponunt in ipso, siue nouitatem, sed solum nouum effectum in creatura. Vnde eius operatio, factio, uel actio non dicitur proprie actio, quia per eam non agitur aliqua nouitas in agente, licet sine Dei mutatione aliqua nouitas sequatur in effectu, sicut ex calore solis sequitur aliqua nouitas in effectibus inferioribus (ut puta aliqua nebula generatur nulla mutatione facta in sua causa scilicet in sole). Postea excludit opinionem seu errorem ARISTOTELIS qui ponit prima principia rerum materiam et formam, qui etiam mundum ponit esse ab eterno. VItimo concludit MAGISTER, et dicit quod istorum Philosophorum opinionem siue errorem scriptura euacuat, que dicit creationem rerum initium temporis habuisse. Vnde et subdit quod temporalis effectus non ponit mutationem in Deo, quia a sola uoluntate eiusdem dependet. Consequenter in illa parte, credamus, proponit quod causa creationis iterum est sola bonitas creatoris communicari uolens et potens, etiam diminui non ualens. Deinde dicit quod quia perfecta bonitas in creatura est ut ei perfecte adiungatur, ideo fecit Deus rationalem creaturam, et sic distinxit ut pars corpori uniretur, et alia pars scilicet angelica in sua puritate non unita remaneret. Deinde ostendit quod homo, et uniuersaliter omnis creatura facta est propter Dei bonitatem. Vnde etiam subdit quod bonitas Dei est causa existendi creaturis, et quod ex ea sequitur bonitas creaturarum. Creauit enim Deus hominem ad se laudandum et sibi seruiendum, ex qua laude et seruitio homo potest perficere et perfici habet. Postea concludendo determinat quod creatura rationalis facta est propter Dei bonitatem et sui utilitatem. Vbi etiam addit quod mundus creatus est propter hominem, quia multa utilitas ex rebus aliis prouenit homini. Addit etiam quod non solum creature corporales, sed etiam ipsi angeli ad hominis perpetuum profectum faciunt, Deinde quia alicubi legitur in scriptura quod homo creatus sit propter ruinas angelorum, propter hoc subdit quod illa non fuit tota causa sed concausa. Postea querit qualiter anima sit coniuncta corpori, et dat de hoc causam triplicem. Primo quia sic Deo placuit. Secundo in signum future beatitudinis (unio enim spiritus cum carne representat possibilem fore unionem anime ad Deum). Tertio propter anime meritum, ut scilicet in corpore mortali maius meritum acquireret. Vltimo concludit quod circa omne genus creature uertitur sua intentio, scilicet circa spiritualem creaturam non unitam corpori, et circa corpoream pure. Et circa spiritualem corpori unitam. Et in hoc terminatur sententia et cetera.