Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.5.8

Secundus deffectus uidetur esse in principali conclusione que ponit quod Deus agit propter bonitatem suam, ut communicetur, quia idem non est finis sui ipsius; set Deum producere creaturam et communicare ei bonitatem suam est realiter unum et idem (productio enim effectus, non solum a Deo, uerum etiam a quocumque agente, nichil aliud est quam quedam communicatio forme agentis); ergo unum non est finis alterius.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.6.8

Secundus defectus uidetur esse in principali conclusione que ponit quod Deus agit per bonitatem suam, ut communicetur, quia idem non est finis sui ipsius, sed Deum producere creaturam et communicare ei bonitatem suam est realiter unum et idem (productio enim effectus non solum ad Deo, sed etiam a quocunque agente, nihil aliud est quam quedam communicatio forme agentis); ergo unum non est finis alterius.