Display to small
Rotate your device or try a larger display
Quod autem nunc dictum est intelligendum est de fine per se. Nam secundum accidens aliquid potest esse finis operantis, hoc est intentus ab operante, qui nullo modo est finis operis per se, sicut astutus et calumpniosus edificat domum in alieno solo ut proscribat, ad quod tamen opus secundum se non ordinatur, set solum ex intentione operantis. Et hoc solum potest esse in agentibus a proposito, in quibus agens potest sibi uoluntarie finem prestituere ad quem actio non ordinatur per se. In pure autem naturalibus non uideo quod habeat locum.
Quod autem dictum est, intelligendum est de fine per se. Nam secundum accidens aliquid potest esse finis operantis, hoc est intentus ab operante, qui nullo modo est finis operis per se, sicut astutus et calumniosus edificat domum in alieno solo ut prescribat, ad quod tamen opus secundum se non ordinatur, sed solum ex intentione operantis. Et solum potest hoc esse in agentibus a proposito, in quibus agens potest sibi uoluntarie finem prestituere ad quem actio non ordinatur per se. In pure autem naturalibus non uideo quod habeat locum.