Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.5.6

Hic autem uidetur esse duplex deffectus. Primus de distinctione que ponitur, scilicet quod alius est finis operis et alius operantis. Hoc enim non uidetur, quia finis operantis uel est finis ipsius, ut res quedam est, puta Sortes uel Plato, et hoc modo impossibile est in quacumque actione dare finem operantis, quia nec res operata nec aliqua utilitas inde proueniens est illud ad quod, sicut ad finem, ordinatur Sortes uel Plato, set magis e conuerso res operata ⟨uel⟩ utilitas inde proueniens ordinatur ad Sortem operantem sicut ad finem, ut postea magis patebit. Alio modo dicitur finis operantis qui est ipsius inquantum operans, et hoc modo non potest esse alius finis operis et operantis, quia operans non est operans nisi operatione nec operatio est nisi alicuius operantis. Ergo quod est finis operantis, inquantum operans, est etiam finis operis uel operationis, ratione cuius dicitur operans, et quod est finis operis est etiam finis operantis, et numquam alius huius et alius illius, set unus et idem, et si sint plures, uterque est finis operis et operantis ordine quodam, quia unus est principalis, alius autem non, set est finis sub fine, ut patet in exemplo adducto de domo et habitatione.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.6.6

Hic autem uidetur esse duplex deffectus. Primus de distinctione que ponitur, scilicet quod alius est finis operis et alius operantis. Hoc enim non uidetur, quia finis operantis dupliciter intelligi potest, uno modo qui est ipsius operantis, ut quedam res est, puta Sortes uel Plato, et hoc modo impossibile est in quacunque actione dare finem operantis, quia nec res operata nec aliqua utilitas inde proueniens est illud ad quod sicut ad finem, ordinatur Sortes uel Plato, sed magis e conuerso res operata et utilitas inde proueniens ordinantur ad Sortem operantem sicut ad finem, ut postea magis patebit. Alio modo dicitur finis operantis qui est ipsius inquantum est operans, et hoc modo non potest esse alius finis operis et operantis, quia operans non est operans nisi operatione nec operatio est nisi alicuius operantis. Ergo quod est finis operantis inquantum est operans, est et finis operis uel operationis ratione, cuius dicitur operans, et quod est finis operis est et finis operantis, et nunquam alius huius et alius illius, sed unus et idem, et si sint plures, uterque est finis operis et operantis ordine quodam, quia unus est principalis, alius autem non, sed est finis sub fine, ut patet in exemplo adducto de domo et habitatione.