Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.5.5

Ex hoc sic arguitur: Vbicumque1 est finis operis, ibi est dare finem operantis; set in omni actione diuina transeunte in materiam exteriorem est aliquis finis, scilicet res operata uel producta; oportet ergo quod sit ibi aliquis alius finis operantis qui sit in ipso operante. Hoc autem in Deo non est nisi sua bonitas, propter quam agit quidquid agit, non ut ipsa acquiratur, set ut communicetur, quia Deus non agit ex desiderio finis non habiti, set ex amore finis habiti quem uult communicari et plurificari quantum est possibile.


  1. Vbicumque … quantum est possibile] cf. Thom., Super Sent., II, 1, 2, 1, sol. (46) ••• Cf. etiam Aeg. Rom., Ord., II, 1, 2, 1, 2, resp. (79aC‑D): «Nam in edificatore perfectio operantis est, quam intendit acquisirere ex opere uel ex usu operis. Ideo dicebamus in talibus, quod forma erat perfectio operis, usus autem perfectio operantis, ut edificator ad aliquem usum edificat domum uel ad uendendum uel ad ad inhabitandum uel ad aliquem alium usum; unde emolumentum accipiat. Sed finis Dei operantis est perfectio et bonitas, non quam intendat acquirere ex opere; sed est ipsa bonitas sua, quam intendit communicare operi. Deus ergo agit propter finem operis et ad complementum, et agit propter finem operantis, quia agit propter seipsum, id est propter bonitatem suam, quam intendit communicare aliis. Et quia finis operis, ut tactum est, ordinatur ad finem operantis, omnia Deus agit propter seipsum et propter bonitatem suam. Ideo dicitur Prou. 16 quod ‘Vniuersa propter semetipsum operatus est dominus’. In ipsis enim operibus diuinis unum ordinatur ad aliud, ut res ordinatur ad suum complementum et ad suam perfectionem, et in hoc attenditur finis operis, et omnia hec ordinantur ad Deum, et ad bonitatem diuinam. Et in hoc modo Deus operatur omnia, non propter alium finem, sed propter seipsum et propter bonitatem suam. Hoc est ergo quod Magister dicit in littera et sumptum est ab Augustino in De doctrina christiana» ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.6.5

Ex hoc sic arguitur: Vbicunque est finis operis, ibi est dare finem operantis; sed in omni actione diuina transeunte in materiam exteriorem est aliquis finis operis, scilicet res operata uel producta; ergo oportet quod sit ibi aliquis alius finis operantis qui sit in ipso operante. Hoc autem non est in Deo nisi sua bonitas, propter quam agit quicquid agit: non enim agit, ut ipsa acquiratur, sed ut communicetur, quia Deus non agit ex desiderio finis non habiti, sed ex amore finis habiti quem uult communicari et plurificari quantum est possibile.