Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.5.4

Responsio. Dicunt quidam1 quod Deus agit propter finem qui est sua bonitas. Quod declarant sic: Duplex est finis: finis operis et finis operantis. Et differunt, quia finis operis est quandoque in alio quam in operante, sicut finis edificationis est domus, et uniuersaliter finis operationis est res operata, ubicumque operatio transit in materiam exteriorem. Finis autem operantis est illud quod principaliter intendit operans et est semper in operante, sicut finis domificatoris non est domus, set utilitas quam domificator intendit ex ea. Et horum duorum finium primus reducitur ad secundum. Finis enim operis, qui est operatio, ut domus, ordinatur ad finem operantis, qui est habitare in domo uel aliquid tale.


  1. quidam … uel aliquid tale] cf. Thom., Super Sent., II, 1, 2, 1, sol. (45) ••• Cf. etiam Petr. de Tarant., Super Sent., II, 1, 3, 1 (13a): Respondeo ad primam questionem, quod operari propter finem est dupliciter: uel propter finem operis, qui est ratio operis ad quam opus ordinatur ab agente, et hic finis est aliquando in altero; uel propter finem operantis, qui est id quod principaliter intendit operasns, et hic semper est in ipso, sicut congregationis et preparationis materie. Finis operis est compositio domus, finis operantis utilitas sua ex ea. Finis autem operis semper ordinatur et reducitur in finem operantis. Vnde cum Deus operetur omnia propter aliquem finem operis, conflat quod etiam operatur propter aliquem finis operantis. Sed operari propter aliquem finem operantis dupliciter est: aut propter desiderium non habiti, sic creatura operatur propter finem aliquem; aut propter amorem finis ipsius habiti quuem indendit aliquis multiplicare et communicare, sic Deus operatur propter finem» ••• Aeg. Rom., Ord., II, 1, 2, 1, 2, resp. (79aA‑B): «Propter argumenta tamen sciendum, quod in 2 Phys. describitur duplex finis: forma et usus. Ipsa enim edificatio domus ordinatur ad duplicem finem: ad formam domus et ad usum eius. Nam ad hoc edificatur domus , ut construatur et perficiatur. Ipsa ergo forma domus, ut ipsa constructio domus, est finis edificationis; rursus ad hoc construitur domus. Vsus ergo est principalior finis, quam forma. In artificialibus ergo fieri ordinatur ad formam; forma autem ad usum. Secundum ergo hunc duplicem finem, formam scilicet et usum, ortum habuit illa communis distinctio, quod est finis operis et finis operantis, et quod finis operis est perfectio operis, finis autem operantis perfectio operantis. Nam forma est finis operis et perfectio operis; sed ex usu accipitur utilitas uel perfectio operantis uel eius, qui negociatur circa domum; operans enim ducit opus ad finem et ad complementum, quod est finis operis, quod faciendo intendit aliquam perfectionem et aliquod complementum in se ipso, quod est finis operantis. Intendit enim operans uti ipso operato propter seipsum, id est propter aliquid, quod habet uel quod intendit habere in seipso, et quia omnia comparantur ad Deum, sicut artificialia ad artificem. Ideo possumus in actionibus diuinis sicut in actionibus aliorum artificium distinguere finem operis et finem operantis» ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.6.4

Responsio. Dicunt quidam quod Deus agit propter finem qui est sua bonitas. Quod declarant sic: Duplex est finis: finis operis et finis operantis. Et differunt, quia finis operis est quandoque in alio quam in operante, sicut finis edificationis est domus, et uniuersaliter finis operationis est res operata ubicunque operatio transit in materiam exteriorem. Finis autem operantis est illud quod principaliter intendit operans et est semper in operante, sicut finis domificatoris non est domus, sed utilitas quam domificator intendit ex ea. Et horum duorum finium primus reducitur ad secundum. Finis enim operis que est res operata, ut domus, ordinatur ad finem operantis qui est habitare in domo uel aliquid tale.