Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.4.9

Hec1 autem opinio defficit in se et in sua ratione. Quod enim dicit, quod Deus uniformiter agit in omnibus nec est diuersitas in rebus nisi ex causis secundis, falsum est, quia secundum hoc impossibile esset quod plura et distincta fierent a Deo sine causis secundis, et ita Deus non posset diuersa creare, quod est falsum et contradicit primo dicto eorum, scilicet quod effectus2 qui sunt a solo Deo sunt ab eo toti et totaliter, hoc est secundum omnem modum, inquantum habent esse et inquantum habent distinctum esse.


  1. Hec … ex causis secundis] Aeg. Rom., Report., II, 8 (208,22‑28) ↩︎

  2. effectus … toti et totaliter] Aeg. Rom., Report., II, 8 (208,19‑20) ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.5.9

Hec autem opinio deficit in se et in sua ratione. Quod enim dicit, quod Deus uniformiter agit in omnibus, nec est diuersitas in rebus nisi ex causis secundis, falsum est, quia secundum hoc impossibile esset quod plura et distincta fierent a Deo sine causis secundis, et ita Deus non posset diuersa creare, quod est falsum et contradicit primo dicto eorum, scilicet quod effectus qui sunt a solo Deo sunt toti ab eo et totaliter, hoc est secundum omnem modum inquantum habent esse, et inquantum habent esse distinctum.