Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.4.8

Pro1 hac autem opinione uidetur esse dictum ARISTOTILIS2 II Phisicorum, cap. De causis, ubi dicit quod effectus particularis reducitur in causam particularem et uniuersalis in uniuersalem; set esse est uniuersalissimus effectus; ergo reduci debet in causam uniuersalissimam, que est Deus. Viuere autem, cum sit effectus particularis, debet reduci in causam secundam et particularem, ut rationes effectuum correpondeant rationibus causarum.


  1. Pro … que est Deus] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 1, 4 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 42rb: «Nono ex parte ipsius esse sic: agere supponit esse et modus agendi modum agendi; sed modus essendi creature est quod esse suum sit in alio receptum, scilicet in essentia; ergo etc. Ideo, causa et effectus proportionatur adinvicem, quia effectus universalis est cause [cause coni.: causa cod.] universalis et effectus particularis est cause [cause coni.: causa cod.] particularis; ex hoc sic: causa particularis non potest habere universalem effectum; creatura est particularis et creatura terminatur ad esse, quod est effectus universalissimus; ergo creatura non potest creare» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 70vb: «Alie due rationes accipiuntur ex parte ipsius esse. Prima est ista: agere sequitur esse et modus agendi sequitur modum essendi; sed modus essendi creaturam est quod esse eius sit in alio receptum, quia esse creature est in essentia receptum; ergo etc. Secunda est ista: causa et effectus proportionantur adinvicem, quia effectus universalis est cause universalis et effectus particularis est cause particularis. Ex hoc arguitur sic: causa particularis non potest habere effectum universalem, patet per assumptum; sed creatura est causa particularis, ut patet de se; ergo non potest habere effectum universalem; sed esse est effectus universalissimus: prima enim rerum creatarum est esse IV propositione De causis» ↩︎

  2. Aristotelis] cf. Arist., Phys., II, 3, 195b22‑30 ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.5.8

Pro hac autem opinione esse uidetur dictum ARISTOTELIS II Physicorum, capitulo De causis, ubi dicit quod effectus particularis reducitur in causam particularem et uniuersalis in uniuersalem; sed esse est uniuersalissimus effectus; ergo reduci debet in causam uniuersalem, que est Deus1. Viuere autem, cum sit effectus particularis, debet reduci in causam secundam particularem, ut rationes effectuum correspondeant rationibus causarum.


  1. Pro … Deus] cf. Iac. Met., Super Sent., II, 1, 4 — Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Cod. Burgh. 122, f. 42rb: «Nono ex parte ipsius esse sic: agere supponit esse et modus agendi modum agendi; sed modus essendi creature est quod esse suum sit in alio receptum, scilicet in essentia; ergo etc. Ideo, causa et effectus proportionatur adinvicem, quia effectus universalis est cause [cause coni.: causa cod.] universalis et effectus particularis est cause [cause coni.: causa cod.] particularis; ex hoc sic: causa particularis non potest habere universalem effectum; creatura est particularis et creatura terminatur ad esse, quod est effectus universalissimus; ergo creatura non potest creare» — Troyes, Bibliothèque communale, Cod. 922, f. 70vb: «Alie due rationes accipiuntur ex parte ipsius esse. Prima est ista: agere sequitur esse et modus agendi sequitur modum essendi; sed modus essendi creaturam est quod esse eius sit in alio receptum, quia esse creature est in essentia receptum; ergo etc. Secunda est ista: causa et effectus proportionantur adinvicem, quia effectus universalis est cause universalis et effectus particularis est cause particularis. Ex hoc arguitur sic: causa particularis non potest habere effectum universalem, patet per assumptum; sed creatura est causa particularis, ut patet de se; ergo non potest habere effectum universalem; sed esse est effectus universalissimus: prima enim rerum creatarum est esse IV propositione De causis» ↩︎