Display to small
Rotate your device or try a larger display
Alii tenent eandem conclusionem, set alio modo quoad aliquid. Dicunt1 enim quod duo sunt genera effectuum: quidam enim sunt a solo Deo creatura nichil cooperante, ut angelus uel celum, et tales effectus sunt a Deo immediate et totaliter, idest secundum omnem modum, et de istis non procedit questio; alii sunt effectus causarum secundarum et non solius Dei, et de istis est questio. De quibus dicunt quod sunt a Deo toti immediate, non tamen totaliter, hoc est secundum omnem modum. Quod2 declarant, quia, ut dicunt, Deus agit uniformiter in omnibus rebus quantum est de se, ita quod tota diuersitas in effectibus est ex diuersitate recipientium influentiam diuinam propter diuersitatem suarum naturarum. Et ideo effectus, ex ea parte qua sunt ex causis secundis, habent distinctionem et non ex parte Dei. Sic igitur res inquantum sunt, a Deo sunt, quia in hoc non distinguuntur, inquantum autem habent esse distinctum, sunt a causis secundis per quas distinguuntur. Verbi gratia: In re uiuente idem est penitus uiuere et esse, et ideo totum est immediate a Deo et totum immediate a secundo agente, set non eodem modo, quia ex parte ipsius esse non est distinctio in rebus; set per uiuere distinguitur una res ab alia; propter quod Deus dat esse et uiuere, set solum sub ratione ipsius esse in quo nichil distinguitur; creatura uero dat totum illud sub ratione qua est uiuere ex parte cuius est in rebus distinctio.
-
Dicunt … secundum omnem modum] Aeg. Rom., Report., II, 8 (208,19‑22); cf. etiam Ord., II, 1, 1, 2, 6, resp. (32aA): «Omnes ergo effectus, de loquibus loquimur, sunt immediate a Deo, ut sunt entia, et ut habent esse, et sunt immediate a secundis agentibus, ut sunt tale ens, et ut habent tale esse. Totus ergo talis effectus immediate a Deo, ut est ens, a secundo agente, ut eset tale ens. Vnde accipiendo immediatum pro eo, quod ex proprio attingit rem: quilibet talis effectus est immediate a Deo totus, sed non immediate a Deo totaliter, et est a secundo agente immediate totaliter» ↩︎
-
Quod … ex parte Dei] Aeg. Rom., Report., II, 8 (208,22‑28); cf. etiam Ord., II, 1, 1, 2, 6, resp. (31bDsq.): «Humectare ergo et calefacere et omnes actiones secundorum agentium conueniunt et differunt: ut conueniunt, sunt immediate a Deo, qui in his actionibus, que agit secundum nature cursum, existens intimus omnibus rebus naturalibus, uniformiter agit huiusmodi actiones; ut differunt, sunt a secundis agentibus, quia licet Deus uniformiter ad ipsa agentia se habeat, non uniformiter se habent agentia ad Deum, sed omne tale agens recipit influentiam diuinam secundum modum sue speciei uel secundum modum sue uirtutis. Dicemus ergo, quod omnia agentia conueniunt in dare esse, et differunt in dando tale esse, quia quedam dant esse calidum, quedam esse frigidum, et sic de aliis» ↩︎
ALII tenent eandem conclusionem, sed alio modo quo ad aliquid. Dicunt enim quod duo sunt genera affectuum: quidam enim sunt solum a solo Deo creatura nihil cooperante, ut angelus uel celum, et tales effectus sunt a Deo immediate et totaliter, id est secundum omnem modum, et de illis non procedit questio; alii sunt effectus causarum secundarum non solius Dei, et de istis est questio. De quibus dicunt quod sunt a Deo toti immediate, non tamen totaliter, hoc est non secundum omnem modum. Quod declarant, quia, ut dicunt, Deus agit uniformiter in omnibus rebus quantum est de se, ita quod tota diuersitas in effectibus est ex diuersitate recipientium influentiam diuinam propter diuersitatem suarum naturarum. Et ideo effectus, ex ea parte qua sunt ex causis secundis, habent distinctionem, et non ex parte Dei. Sic igitur res inquantum sunt a Deo sunt, quia in hoc non distinguuntur, inquantum autem habent esse distinctum sunt a causis secundis per quas distinguuntur. Verbi gratia: In re uiuente idem est penitus uiuere et esse, et ideo notum est immediate a Deo, et totum immediate a secundo agente, sed non eodem modo, quia ex parte ipsius esse non est distinctio in rebus, sed per uiuere distinguitur una res ab alia; propter quod Deus dat esse et uiuere, sed solum sub ratione ipsius esse in quo nihil distinguitur; creatura uero dat totum illud sub ratione qua est uiuere ex parte cuius est in rebus distinctio.