Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.4.6

Hec autem positio non uidetur esse ad propositum, assumit etiam falsum.

Quod non sit ad propositum, patet, quia aliud est dicere quod Deus producat immediate aliquid quod est in creatura, scilicet materiam, que est altera pars substantie composite, quod utique uerum est nec hoc querit questio; aliud est dicere quod Deus producat immediate omne illud quod producit creatura. Cum enim actio creature attingat formam ut terminum actionis sue et non materiam, ut ipsimet dicunt, querimus utrum ipsam formam rei naturalis, ad quam immediate attingit actio creature, attingat etiam actio Dei immediate. Ipsi autem pertractant primum et non secundum, ut patet ex medio quod adducunt, et ideo non est ad propositum.

Assumit etiam falsum. Quod enim dicunt quod esse est intimius rei quam ea que ipsum determinant, si intelligatur quod esse in potentia sit intimius rei quam esse in actu per quod determinatur, falsum est. Sicut enim per formam quelibet res est uerius id quod est quam per materiam, ut1 dicitur II Phisicorum, sic esse actu est uerius et intimius rei quam esse in potentia. Si autem intelligatur quod esse actuale in sua communitate sumptum intimius est rei quam ea per que determinatur ad hoc esse uel illud quod est esse uiuens uel esse intellectuale, tunc uariant propositum suum, ut de se patet. Et etiam non uidetur uerum, quia que penitus sunt idem unum non est intimius rei alio; set esse et determinatum esse in una et eadem re, sicut in planta, sunt penitus idem re, uiuere2 enim uiuentibus est esse; ergo unum non est rei intimius quam alterum loquendo realiter; secundum rationem tamen esse in communi intimius est rei quam perfectiones determinantes ipsum, et secundum intellectum prius aduenit et posterius recedit. Separatur enim secundum rationem ab aliis, quia communius est, ut in preallegata propositione dicitur. Set ex hoc non potest haberi quod Deus immediatius operetur in omni re quam aliqua creatura, immo nec quod operetur immediate, quia uniuersalia non fiunt nisi factione singularium. Et ideo res non sunt ab aliquo inquantum habent esse, nisi quia sunt ab eodem inquantum habent hoc determinatum esse, cuius oppositum pro conclusione ponit hec opinio.


  1. ut dicitur II Phisicorum] cf. Arist., Phys., II, 1, 193b3‑8 ↩︎

  2. uiuere … uiuentibus est esse] Arist., De an., II, 4, 415b13: transl. Guillelmi ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.5.6

Hec autem responsio non uidetur esse ad propositum, assumit etiam falsum.

Quod non sit ad propositum patet, quia aliud est dicere quod Deus producat immediate aliquid quod est in creatura, scilicet materiam, que est altera pars substantie composite, quod utique uerum est, nec hoc queritur questio; aliud est dicere quod Deus immediate producat omne illud quod producit creatura. Cum enim actio creature attingat formam ut terminum sue actionis et non materiam, ut ipsimet dicunt, querimus utrum ipsam formam rei naturalis, ad quam immediate attingit actio creature, attingat etiam necessario actio Dei immediate. Ipsi autem pertractant primum et non secundum, ut patet ex medio quod adducunt, et ideo non est ad propositum.

Assumitur etiam falsum. Quod enim dicunt, quod esse intimius est rei quam ea que ipsum determinant, si intelligitur quod esse in potentia sit intimus rei quam esse in actu per quod determinatur, falsum est. Sicut enim per formam quelibet res est uerius id quod est quam per materiam, ut dicitur II `Physicorum¡, sic esse actu est uerius et intimius esse rei quam esse in potentia. Si autem intelligatur quod esse actuale in sua communitate sumptum intimius est rei quam ea per que determinatur ad hoc esse uel illud quod est esse uiuens uel intellectuale, tunc uariatur propositum, ut de se patet. Quod etiam non uidetur uerum, quia que penitus sunt idem, unum non est intimius rei; sed esse et determinatum esse in una et eadem re, sicut in planta sunt idem re, uiuere enim in uiuentibus est esse, ergo unum non est rei intimius quam alterum loquendo realiter; secundum rationem tamen esse in communi intimius est rei quam perfectiones determinantes ipsam, et secundum intellectum nostrum prius aduenit et posterius recedit. Separatur enim secundum rationem ab aliis, quia communius, ut in preallegata propositione dicitur. Sed ex hoc non potest haberi quod Deus immediatius operetur in omni re quam aliqua creatura, immo nec quod operatur immediate, quia uniuersalia non fiunt nisi factione singularium. Et ideo res non sunt ab aliquo inquantum habent esse, nisi quia sunt ab eodem inquantum habent determinatum esse, cuius oppositum pro conclusione ponit hec opinio.