Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.4.5

Supposito ergo quod Deus et creature agant, queritur utrum Deus agat in omni actione creature immediate.

Et dicunt aliqui quod sic, et hii bifurcantur. Quidam enim dicunt quod tales1 effectus sunt a Deo inquantum habent esse, a creatura autem inquantum habent determinatum esse. Quod uidentur sic probare: Nullius2 rei totum esse suum principium sumit ab aliqua creatura, cum ad esse rei faciat materia que a solo Deo creatur. Ad distinctionem autem esse nichil facit materia, set solum forma, quam creatura in presupposita materia inducit. Ex hoc sic: Deus3 creans materiam operatur immediate ad esse rei, creatura autem dans formam operatur ad esse distinctum. Esse4 autem est magis intimum rei quam ea per que determinatur, unde remanet aliis remotis, ut dicitur prima propositione De causis. Ergo5 in omni re Deus est intimius et immediatius operans quam aliqua creatura.


  1. tales … habent determinatum esse] Aeg. Rom., Report., II, 8 (207,6‑7) ↩︎

  2. Nullius … solo Deo creatur] Thom., Super Sent., II, 1, 1, 4, sol. (25) ↩︎

  3. Deus … ad esse distinctum] Aeg. Rom., Report., II, 8 (208,13‑14) ↩︎

  4. Esse … propositione De causis] Thom., Super Sent., II, 1, 1, 4, sol. (26); ex Lib. de causis, 1, 1‑2 (134,1‑5) ↩︎

  5. Ergo … quam aliqua creatura] cf. Thom., Super Sent., II, 1, 1, 4, sol. (26); S.th., I, 105, 5, resp. ↩︎

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.5.5

Supposito ergo quod Deus et creatura agant, queritur utrum Deus agat in omni actione creature immediate.

Et dicunt aliqui quod sic, et hi bifurcantur. Quidam enim dicunt tales effectus fieri a Deo inquantum habent esse, a creatura autem inquantum habent esse determinatum. Quod nituntur sic probare: Nullius rei totum esse sumit principium ab aliqua creatura, cum ad esse rei faciat materia que a solo Deo creatur. Ad distinctionem autem esse nihil facit materia, sed solum forma quam creatura etiam in presupposita materia inducit. Ex hoc sic: Deus creans materiam operatur immediate ad esse rei, creatura autem dans formam ad esse distinctum. Esse autem est magis intimum rei quam ea per que terminatur, unde remanet aliis remotis, ut dicitur prima propositione De causis. Ergo in omni re Deus est tam intimius et immediatius operans quam aliqua creatura.