Display to small
Rotate your device or try a larger display
Responsio. Hec questio unum supponit et aliud querit. Supponit quod tam Deo quam creature competat agere, alioquin questio non haberet locum. Et de Deo quidem nulla est dubitatio, cum demonstratum sit a philosophis totum uniuersum esse ab uno primo principio, quod dicimus Deum; de creatura autem, quamuis aliqui1 2 pauci quandoque senserint quod omnino nichil agat, puta quod ignis non calefacit, set Deus causat calorem et sic de omnibus, tamen, quia hoc tollit a rebus proprias operationes, tollit etiam iudicium sensus, quo experimur res creatas in inuicem agere, ideo nunc ab omnibus tamquam improbabile refutatur.
-
aliqui … in inuicem agere] p. Thom., Super Sent., II, 1, 1, 4, sol. (24); S.th., I, 105, 5, resp.; De pot., 3, 7, resp. (56b); De uerit., 5, 9, ad 4 (165,327-331); S.c.g., III, 69 (302a-b) • Cf. etiam Aeg. Rom., Ord., II, 1, 1, 2, 6, resp. (30aD-bA): «Fuerunt quidam loquentes in lege Saracenorum, de quibus Commentator ait in 12 Metaphysica, quod loquentes nostre legis (id est legis Saracenorum) opinabantur, quod agens agat creando formam ex nichilo, et nullum huiusmodi hic existens uidetur agere. Et subdit, quod dixerunt, scilicet loquentes sue legis, quod erat unum agens omnia entia sine medio, ita quod negant – ut ait – ignem comburere et aquam humectare; sed dicunt omnia ista indigere Creatore. Videtur ergo motiuum istorum esse, quod agentia creata nichil agant, quia si agerent, crearent. Nam si agerent, non agerent quod est; ergo quod non est, ut si agunt motum prius, nichil fuit de illo motu, et incipit nunc esse huiusmodi motus; ergo incipit aliquid esse, de quo nichil prius erat; sed hec est creatio. Cum ergo nullum aliud agens possit creare, nisi Deus, solus Deus omnia operatur. Secundum ergo hanc opinionem uidetur, quod ignis non comburat et quod aqua non humectet, sed hec omnia operetur Deus» ↩︎
-
aliqui] cf. Auerr., Metaph., IX, 7 (38,39‑43); XII, 18 (305rF) • Maimon., Dux neutr., I, 52 (29v) ↩︎
Responsio. Hec questio unum supponit et aliud querit. Supponit quod tam Deo quam creature competit agere, alioquin questio non haberet locum. Et de Deo quidem nulla est dubitatio, cum demonstratum sit a Philosopho totum uniuersum ab uno principio, quod dicimus Deum; de creatura autem, quamuis aliqui pauci quandoque senserint quod omnino nihil agat, puta quod ignis non calefacit, sed Deus creat calorem, et sic de omnibus, tamen, quia hec opinio tollit a rebus proprias operationes, tollit etiam iudicium sensus, quo experimur res creatas inuicem agere, ideo nunc ab omnibus refutatur tanquam improbabilis.