Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.4.17

Ad secundum dicendum quod non est simile de esse et agere, quia esse cause secunde, puta intelligentie uel corporis celestis, est immediatus effectus cause prime, que est eius causa immediata non solum in fieri, set conseruando in esse. Et ideo causa secunda non esset, nisi causa prima ei immediate coexisteret. Set agere cause secunde non est immediatus effectus cause prime, et ideo non oportet quod Deus ad talem actionem immediate coagat.

Supponit etiam ratio unum dubium, scilicet quod oporteat Deum immediate coexistere omni creature quantum ad omnia que sunt in ea, quod forte non est uerum, set solum quoad illa que sunt immediate ab ipso. Hoc tamen non assero, cum primum sufficit ad soluendum rationem.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.5.17

Ad secundum dicendum quod non est simile de esse et de agere, quia esse cause secunde, puta intelligentie uel corporis celestis, est immediatus effectus cause prime, que est causa eius immediata non in fieri solum, sed conseruando in esse. Et ideo causa secunda non esset, nisi ei causa prima immediate coexisteret. Sed agere cause secunde non est immediatus effectus cause prime, et ideo non oportet quod Deus ad talem actionem immediate coagat, sed solum mediate conseruando naturam et uirtutem cause secunde.