Display to small

Rotate your device or try a larger display

A.II.1.4.14

Item nec utraque actio simul attingit productum, ⟨quia si hoc esset, altera superflueret, cum una sufficiat ad totum⟩ producendum. Et preterea actiones uidentur esse idem realiter cum suis terminis, unde et ab eis sumunt denominationem. Impossibile est ergo ad acquirendum eandem formam numero esse diuersas actiones. Patet igitur quod ea que producuntur per actionem creature non producuntur a Deo immediate. Posset tamen Deus ea immediate producere si uellet, set tunc creatura nichil ibi ageret.

No equivalent paragraph (chunk) in redactio B available
C.II.1.5.14

Item nec utraque actio simul attingit productum, quia si hoc esset, altera superflueret, cum una sufficiat ad totum producendum. Et preterea actiones uidentur esse idem realiter cum suis terminis, unde et ab illis sumunt denominationem. Impossibile est ergo ad acquirendum eandem formam numero esse diuersas actiones. Patet igitur quod ea que producuntur per actionem creature non producuntur a Deo immediate. Posset tamen Deus ea immediate producere si uellet, sed tunc creatura nihil ibi ageret.